라틴어 문장 검색

id enim esse praeclarissimum sapientiae munus maximumque virtutis vel documentum vel officium puto.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 국가론, Liber Primus 53:4)
sic erat in omni vel officio vel sermone sollers.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 국가론, Liber Secundus 58:8)
Id enim tenetote, quod initio dixi, nisi aequabilis haec in civitate conpensatio sit et iuris et officii et muneris, ut et potestatis satis in magistratibus et auctoritatis in principum consilio et libertatis in populo sit, non posse hunc incommutabilem rei publicae conservari statum.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 국가론, Liber Secundus 91:4)
Video iam, illum, quem expectabam, virum cui praeficias officio et muneri.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 국가론, Liber Secundus 113:3)
6.8.6 Est quidem vera lex recta ratio naturae congruens, diffusa in omnes, constans, sempiterna, quae vocet ad officium iubendo, vetando a fraude deterreat;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 국가론, Liber Tertius 43:4)
An ne illas quidem viris senectuti relinquimus, ut adulescentis doceat, instituat, ad omne offici munus instruat?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Cato Maior: de Senectute 38:1)
summam esse in eo corporis siccitatem, itaque omnia exsequi regis officia et munera.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Cato Maior: de Senectute 44:5)
At multi ita sunt imbecilli senes, ut nullum offici aut omnino vitae munus exsequi possint.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Cato Maior: de Senectute 46:1)
mea quidem sententia haud scio an nulla beatior possit esse, neque solum officio, quod hominum generi universo cultura agrorum est salutaris, sed et delectatione quam dixi, et saturitate copiaque rerum omnium, quae ad victum hominum, ad cultum etiam deorum pertinent, ut, quoniam haec quidam desiderant, in gratiam iam cum voluptate redeamus.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Cato Maior: de Senectute 72:9)
senectutis autem nullus est certus terminus, recteque in ea vivitur, quoad munus offici exsequi et tueri possit mortemque contemnere, ex quo fit ut animosior etiam senectus sit quam adulescentia et fortior.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Cato Maior: de Senectute 92:1)
senatus enim auctoritatem et populi Romani libertatem atque imperii dignitatem suis armis esse defensam, sibique eas aves, quibus auctoribus officium et fidem secutus esset, bene consuluisse;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, De Divinatione (ed. C. F. W. Müller), M. Tullii Ciceronis de divinatione liber primus. 42:3)
Si sine oculis non potest exstare officium et munus oculorum, possunt autem aliquando oculi non fungi suo munere, qui vel semel ita est usus oculis, ut vera cerneret, is habet sensum oculorum vera cernentium.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, De Divinatione (ed. C. F. W. Müller), M. Tullii Ciceronis de divinatione liber primus. 103:2)
Item igitur, si sine divinatione non potest officium et munus divinationis exstare, potest autem quis, cum divinationem habeat, errare aliquando nec vera cernere, satis est ad confirmandam divinationem semel aliquid esse ita divinatum, ut nihil fortuito cecidisse videatur.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, De Divinatione (ed. C. F. W. Müller), M. Tullii Ciceronis de divinatione liber primus. 103:3)
Nunc quoniam de re publica consuli coepti sumus, tribuenda est opera rei publicae, vel omnis potius in ea cogitatio et cura ponenda, tantum huic studio relinquendum, quantum vacabit a publico officio et munere.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, De Divinatione (ed. C. F. W. Müller), M. TULLII CICERONIS DE DIVINATIONE LIBER SECUNDUS. 9:3)
de officio num quis haruspicem consulit, quem ad modum sit cum parentibus, cum fratribus, cum amicis vivendum?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, De Divinatione (ed. C. F. W. Müller), M. TULLII CICERONIS DE DIVINATIONE LIBER SECUNDUS. 15:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION