라틴어 문장 검색

utique consul cum tribunis plebis ageret, ut ad plebem primo quoque tempore ferrent, ut P. Aebutio emerita stipendia essent, ne invitus militaret neve censor ei invito equum publicum assignaret;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXIX 203:1)
Onomasto, qui praeerat maritimae orae, mandat, ut partis adversae principes interficeret.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXIX 398:1)
nobilis censura fuit simultatiumque plena, quae M. Porcium, cui acerbitas ea assignabatur, per omnem vitam exercuerunt.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXIX 533:1)
huic orationi senatus ita responderi iussit, neque illos recte fecisse, cum in Italiam venerint oppidumque in alieno agro, nullius Romani magistratus, qui ei provinciae praeesset, permissu aedificare conati sint;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXIX 649:1)
ceterum in adversum ventum nequiquam eos tendentes prope terram lux oppressit, et regii qui praeerant custodiae portus lembum armatum ad retrahendam eam navem miserunt cum gravi edicto ne reverterentur sine ea.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XL 38:1)
duumviros in eam rem consules creare iussi, per quos naves viginti deductae navalibus sociis civibus Romanis qui servitutem servissent complerentur, ingenui tantum ut iis praeessent.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XL 223:2)
ut tamen iter ei tutum in Macedoniam esset, Didas ex praetoribus regiis unus, qui Paeoniae praeerat, iussus est prosequi eum cum modico praesidio.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XL 253:1)
priusquam hi consules venirent ad exercitum qui Pisas indictus erat, praeerat A. Postumius.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XL 492:1)
Medicus Calligenes qui curationi praeerat, non expectata morte regis, a primis desperationis notis nuntios per dispositos equos, ita ut convenerat misit ad Perseum, et mortem regis in adventum eius omnes qui extra regiam erant, celavit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XL 648:1)
Catmelus regulus praeerat tribus haud amplius milibus armatorum.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLI 9:2)
Titinius C. Cassio tribuno militum Ariminum qui praeesset legioni misso dilectum Romae habuit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLI 52:2)
Claudius proconsul, qui praetor priore anno fuerat, cum praesidio legionis unius Pisis praeerat.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLI 133:2)
multa milia hominum hoc senatus consulto restituta in libertatem, transductisque Padum ager est assignatus.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLII 226:1)
tertio anno virtutis causa mihi T. Quinctius Flamininus decimum ordinem hastatum assignavit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLII 355:3)
hic me imperator dignum iudicavit cui primum hastatum prioris centuriae assignaret.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLII 357:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION