라틴어 문장 검색

sed his quoque est simile iudicium, ut etiam cum in rebus versemur iisdem, non tamen eandem esse condicionem sciamus litium ac disputationum, fori et auditorii, praeceptorum et periculorum.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber X 37:1)
in suo genere Theocritus, sed musa illa rustica et pastoralis non forum modo, verum ipsam etiam urbem reformidat.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber X 56:3)
namque is et sermone (quod ipsum reprehendunt, quibus gravitas et cothurnus et sonus Sophocli videtur esse sublimior) magis accedit oratorio generi et sententiis densus et in iis quae a sapientibus tradita sunt paene ipsis par, et dicendo ac respondendo cuilibet eorum qui fuerunt in foro diserti comparandus;
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber X 69:1)
C. vero Caesar si foro tantum vacasset, non alius ex nostris contra Ciceronem nominaretur.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber X 115:1)
et Vibius Crispus compositus et iucundus et delectationi natus, privatis tamen causis quam publicis melior.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber X 120:3)
sunt enim summa hodie, quibus illustratur forum, ingenia.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber X 123:2)
quid alioqui fiet, cum in medio foro, tot circumstantibus iudiciis, iurgiis, fortuitis etiam clamoribus, erit subito continua oratione dicendum, si particulas quas ceris mandamus nisi in solitudine reperire non possumus?
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber X 192:2)
quod accidisse etiam M. Porcio Latroni, qui primus clari nominis professor fuit, traditur, ut, cum ei summam in scholis opinionem obtinenti causa in foro esset oranda, impense petierit, uti subsellia in basilicam transferrentur.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber X 219:1)
neque vero tanta esse unquam debet fiducia facilitatis, ut non breve saltem tempus, quod nusquam fere deerit, ad ea quae dicturi simus dispicienda sumamus, quod quidem in iudiciis ac foro datur semper.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber X 253:1)
facit enim et fortuna discrimen et potestas, nec eadem apud , magistratum, senatorem, privatum, tantum liberum ratio est, nec eodem sono publica iudicia et arbitrorum disceptationes aguntur.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber XI 44:2)
cum etiam in ceteris actibus vitae non idem in foro, curia, campo, theatro, domi facere conveniat;
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber XI 48:2)
scholastica materia sed non quae in foro non possit accidere.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber XI 83:3)
aut in illa, caedebatur in medio foro Messanae, motus laterum, qualis esse ad verbera solet, torquendus, aut vox, qualis dolore exprimitur, eruenda;
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber XI 237:3)
id fieri privatis non potest.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber XI 274:2)
neque eadem in voce, gestu, incessu, apud , senatum populum, magistratus, privato, publico iudicio, postulatione, actione similiter decent.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber XI 297:3)

SEARCH

MENU NAVIGATION