라틴어 문장 검색

Itaque nostri ad dimicandum procedunt, id quod adversarios existimabamus esse facturos.
(카이사르, 히스파니아 전기 29:9)
Qui tamen a munitione oppidi longius non audebant procedere, in quo sibi prope murum adversarii constituebant.
(카이사르, 히스파니아 전기 29:10)
Itaque nostri procedunt.
(카이사르, 히스파니아 전기 29:11)
Ita neque in otio concordiam neque in bello virtutem ullo tempore retinere potuistis.
(카이사르, 히스파니아 전기 42:9)
Hi cum diu retinerentur atque aquae inopia premerentur, navigio actuario Caesarem faciunt certiorem.
(카이사르, 알렉산드리아 전기 9:7)
Cumque ad eum locum accessissent, qui appellatur Chersonensus, aquandique causa remiges in terram euissent, non nulli ex eo numero, cum longius a navibus praedatum processissent, ab equitibus hostium sunt excepti.
(카이사르, 알렉산드리아 전기 10:2)
Cui loco cum appropinquare Mithridaten rex cognovisset et transeundum ei flumen sciret, magnas adversus eum copias misit, quibus vel superari delerique Mithridaten vel sine dubio retineri posse credebat.
(카이사르, 알렉산드리아 전기 27:4)
Quem ad modum autem optabat eum vinci, sic satis habebat interclusum a Caesare a se retineri.
(카이사르, 알렉산드리아 전기 27:5)
Sub idem tempus in Illyrico est incommodum acceptum, quae provincia superioribus mensibus retenta non tantum sine ignominia sed etiam cum laude erat.
(카이사르, 알렉산드리아 전기 42:1)
parati deinceps Octaviani ex portu procedebant.
(카이사르, 알렉산드리아 전기 45:6)
At Vatinius re bene gesta receptui cecinit suisque omnibus incolumibus in eum se portum victor recepit, quo ex portu classis Octavi ad dimicandum processerat.
(카이사르, 알렉산드리아 전기 47:1)
+legiones V in castra remittit cohortibus XXX retentis.
(카이사르, 알렉산드리아 전기 55:2)
Marcellum quaestorem Cordubam, ut eam in potesate retineret, Q.
(카이사르, 알렉산드리아 전기 57:9)
Mithridaten Pergamenum, a quo rem feliciter celeriterque gestam in Aegypto supra scripsimus, regio genere ortum, disciplinis etiam regiis educatum — nam eum Mithridates, rex Asiae totius, propter nobilitatem Pergamo parvulum secum asportaverat in castra multosque retinuerat annos — regem Bosphori constituit, quod sub imperio Pharnacis fuerat, provinciasque populi Romani a barbaris atque inimicis regibus interposito amicissimo rege munivit.
(카이사르, 알렉산드리아 전기 78:3)
timere Caesarem ereptis ab eo duabus legionibus, ne ad eius periculum reservare et retinere eas ad urbem Pompeius videretur; ut M.
(카이사르, 내란기, 1권 2:5)

SEARCH

MENU NAVIGATION