라틴어 문장 검색

Nam et nunc adventum eius expectant, nec alia magis inter nos et illos conpulsatio est quam quod iam venisse non credunt.
(테르툴리아누스, Apologeticum, 21장 14:3)
Duobus enim adventibus eius significans, primo, qui iam expunctus est in humilitate conditionis humanae, secundo, qui concludendo saeculo imminet in sublimitate divinitatis exertae, primum non intellegendo secundum, quem manifestius praedicatum sperant, unum existimaverunt.
(테르툴리아누스, Apologeticum, 21장 15:1)
Oro vos, ante Tiberium, id est ante Christi adventum quantae clades orbem et urbes ceciderunt?
(테르툴리아누스, Apologeticum, 40장 3:1)
Quale autem spectaculum in proximo est adventus domini iam indubitati, iam superbi, iam triumphantis!
(테르툴리아누스, De Spectaculis, 30장 1:1)
Et ex eo temporc nunc ciues, nunc hostes uincebant, usque ad annum obsessionis Badonici montis, quando non minimas eisdem hostibus strages dabant, XLmo circiter et IIIIo anno aduentus eorum in Brittaniam.
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER PRIMUS., CAP. XVI. 1:3)
ANTE paucos sane aduentus eorum annos heresis Pelagiana per Agricolam inlata, Seueriani episcopi Pelagiani filium, fidem Brittaniarum feda peste commaculauerat.
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER PRIMUS., CAP. XVII.2)
qui promissum maturantes aduentum, tantum pauentibus fiduciae contulerunt, ut accessisse maximus crederetur exercitus.
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER PRIMUS., CAP. XX.4)
quorum tamen aduentus exploratione cognoscitur.
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER PRIMUS., CAP. XX.10)
Cumque, emensa sollemnitate paschali, recens de lauacro pars maior exercitus arma capere et bellum parare temtaret, Germanus ducem se proelii profitetur, eligit expeditos, circumiecta percurrit, et e regione, qua hostium sperabatur aduentus, uallem circumdatam mediis montibus intuetur.
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER PRIMUS., CAP. XX.11)
Cuius anno regni X Gregorius, uir doctrina et actione praecipuus, pontificatum Romanae et apostolicae sedis sortitus rexit annos XIII, menses VI, et dies X. Qui diuino admonitus instinctu anno XIIII eiusdem principis, aduentus uero Anglorum in Brittanniam anno circiter CL, misit seruum Dei Augustinum et alios plures cum eo monachos timentes Dominum praedicare uerbum Dei genti Anglorum.
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER PRIMUS., CAP. XXIII.3)
Quorum causam aduentus cum intellexisset rex AEdilfrid, ait:
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER SECUNDUS., CAP. II. 2:5)
Brocmail ad primum hostium aduentum cum suis terga uertens, eos, quos defendere debuerat, inermes ac nudos ferientibus gladiis reliquit.
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER SECUNDUS., CAP. II. 2:9)
IGITUR accepit rex Aeduini cum cunctis gentis suae nobilibus ac plebe perplurima fidem et lauacrum sanctae regenerationis anno regni sui XI, qui est annus dominicae incarnationis DCXXVII, ab aduentu uero Anglorum in Brittaniam annus circiter CLXXXmus.
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER SECUNDUS., CAP. XIV.3)
Sed idem Peada proximo uere multum nefarie peremtus est, proditione, ut dicunt, coniugis suae in ipso tempore festi paschalis.
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER TERTIUS., CAP. XXIV. 3:1)
Gratus mihi est multum aduentus tuus, et bene uenisti.
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER QUARTUS., CAP. IX. 1:10)

SEARCH

MENU NAVIGATION