라틴어 문장 검색

priusquam proficiscerentur consules ad bellum, moniti a senatu sunt ut in agros reducendae plebis curam haberent:
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVIII 165:1)
acies pro vallo stetit instructa, et cum ab neutris pugna coepta esset, iam die ad occasum inclinante a Poeno prius, deinde ab Romano in castra copiae reductae.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVIII 202:3)
Marcius ceteris eius regionis metu in deditionem acceptis victorem exercitum Carthaginem ad Scipionem reduxit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVIII 348:2)
simul et imperator in tribunal escendit et reducti armati a portis inermi contioni se ab tergo circumfuderunt.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVIII 398:1)
ne quid interim, dum traicio, dum expono exercitum in Africa, dum castra ad Carthaginem promoveo, res publica hic detrimenti capiat, quod tu, Q. Fabi, cum victor tota volitaret Italia Hannibal, potuisti praestare, hoc vide ne contumeliosum sit concusso iam et paene fracto Hannibale negare posse P. Licinium consulem, virum fortissimum, praestare, qui, ne a sacris absit pontifex maximus, ideo in sortem tam longinquae provinciae non venit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVIII 676:1)
si P. Scipio iam in Africam traiecisset, tribuni plebis atque aedilis cum duobus legatis, quos maxime idoneos praetor censuisset, in Africam proficiscerentur, tribuni atque aedilis qui reducerent inde Scipionem, legati qui exercitui praeessent donec novus imperator ad eum exercitum venisset;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Book XXIX권 286:1)
aedilis plebis datus est quem, si aut in Sicilia praetori dicto audiens non esset Scipio aut iam in Africam traiecisset, prendere tribuni iuberent, ac iure sacrosanctae potestatis reducerent.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Book XXIX권 291:2)
perculsus adverso proelio Hannibal Crotonem exercitum reduxit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Book XXIX권 505:3)
Claudius classem Romam reduxit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXX 520:4)
si Laelium praeficeret, Octavius Romam decederet reduceretque naves quibus consuli usus non esset.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXX 551:1)
Octavius reduceret, in Macedoniam traiceret.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXI 26:2)
legatus incolumi exercitu reducto ad consulem remittitur inde extemplo ad classem.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXI 308:1)
ita peragratis hostium agris consul in loca pacata ad Apolloniam, unde orsus bellum erat, copias reduxit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXI 460:1)
hiems quoque iam instabat, cum inde abscessit et in Macedoniam in hiberna copias reduxit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXII 39:1)
id consul aegre passus nec eam ignominiam ad unius modo oppugnandae moram urbis sed ad summam universi belli pertinere ratus, quod ex momentis parvarum plerumque rerum penderet, purgato loco, qui strage semiruti muri cumulatus erat, turrem ingentis altitudinis magnam vim armatorum multiplici tabulato portantem promovit et cohortes in vicem sub signis,
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXII 205:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION