라틴어 문장 검색

ideoque densitates fere sunt ut radices diametrorum apparentium applicatae ad diametros veras, hoc est reciproce ut distantiae Planetarum à Sole ductae in radices diametrorum apparentium.
(아이작 뉴턴, 자연철학의 수학적 원리, 세상의 체계에 대하여 3권, 제안 1~10 40:6)
Quippe cujus virtutem, sive nascentis, seu morientis, sive resurgentis vel ascendentis et miracula facientis, ipsa etiam insensibilia quodam modo sensisse, ut ei testimonium suo modo praeberent, beatus perhibet Gregorius, augelis quidem et stella statim in ortu ipsius apparentibus, in morte vero sole obscurato, petris et vel templi scissis, et monumentis sanctorum apertis resurgentium, multisque apparentium, in resurrectione terrae motu facto cum visione angelorum, in ascensione nube eum suscipiente.
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber secundus 3:11)
Ceterum si propterea Liber deus quod vitem demonstravit, male cum Lucullo actum est, qui primus cerasia ex Ponto Italiae promulgavit, quod non est propterea consecratus ut frugis novae auctor, qui ostensor.
(테르툴리아누스, Apologeticum, 11장 8:2)
Sed peius victoribus Sequanis quam Haeduis victis accidisse, propterea quod Ariovistus, rex Germanorum, in eorum finibus consedisset tertiamque partem agri Sequani, qui esset optimus totius Galliae, occupavisset et nunc de altera parte tertia Sequanos decedere iuberet, propterea quod paucis mensibus ante Harudum milia hominum XXIIII ad eum venissent, quibus locus ac sedes pararentur.
(카이사르, 갈리아 전기, 1권, 31장10)

SEARCH

MENU NAVIGATION