라틴어 문장 검색

haec, quotiens intermissus est somnus, ipsis noctis tenebris adiuvatur;
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber X 226:5)
quare nunc quoque, licet maior quam unquam moles prernat, tamen prospicienti finem mihi constitutum est vel deficere potius quam desperare.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber XII 3:1)
nisi forte imperatorem quis idoneum credit in proeliis quidem strenuum et fortem et omnium, quae pugna poscit, artificem, sed neque delectus agere nec copias contrahere atque instruere nec prospicere commeatus nec locum capere castris scientem;
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber XII 89:3)
lucent igitur haec citra solem, ut quaedam exigua animalia igniculi videntur in tenebris.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber XII 242:2)
his dicendi virtutibus usus orator iudiciis, consiliis, contionibus, senatu, omni denique officio boni civis finem quoque dignum et optimo viro et opere sanctissimo faciet, non quia prodesse unquam satis sit et illa mente atque illa facultate praedito non optandum operis pulcherrimi quam tempus, sed quia decet hoc quoque prospicere, ne quid peius, quam fecerit, faciat.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber XII 248:1)
capti ab Iugurtha pars in crucem acti, pars bestiis obiecti sunt, pauci, quibus relicta est anima, clausi in tenebris cum maerore et luctu morte grauiorem vitam exigunt.
(살루스티우스, The Jugurthine War, 14장34)
Ita amborum exercitu coniuncto Marium, iam in hiberna proficiscentem, vix decima parte die relicua invadunt, rati noctem, quae iam aderat, et victis sibi munimento fore et, si vicissent, nullo impedimento, quia locorum scientes erant, contra Romanis utrumque casum in tenebris difficiliorem fore.
(살루스티우스, The Jugurthine War, 97장6)
Sed ea cuncta Romanis ex tenebris et editioribus locis facilia visu magnoque hortamento erant.
(살루스티우스, The Jugurthine War, 98장9)
In hoc enim fallimur, quod mortem prospicimus;
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 1, letter 1 2:2)
Tenebras habere non potes;
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 2, letter 19 4:1)
Duo haec in rebus extremis instrumenta prospexerat, alterum ut vellet mori, alterum, ut posset.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 3, letter 24 6:4)
nemo tam puer est, ut Cerberum timeat et tenebras et larvalem habitum nudis ossibus cohaerentium.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 3, letter 24 18:2)
Quemadmodum sine mixtura lucis nihil splendidum est, nihil atrum, nisi quod tenebras habet aut aliquid in se traxit obscuri, quemadmodum sine adiutorio ignis nihil calidum est, nihil sine aere frigidum;
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 4, letter 31 5:7)
Turpe est enim seni aut prospicienti senectutem ex commentario sapere.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 4, letter 33 7:5)
Hunc te prospicio, si perseveraveris et incubueris et id egeris, ut omnia facta dictaque tua inter se congruant ac respondeant sibi et una forma percussa sint.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 4, letter 34 4:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION