라틴어 문장 검색

Ista fortasse efficax ratio fuerit ad hominum improbas cupiditates pudore reprimendas, beneficium vero danti tota alia sequenda est via.
(세네카, 행복론, Liber II 28:2)
aliquando ad referendam gratiam converti ex aliqua causa possunt, si illos pudor admonuerit, si subita honestae rei cupiditas, qualis solet ad tempus etiam in malis pectoribus exsurgere, si invitaverit facilis occasio ;
(세네카, 행복론, Liber III 5:2)
pudorem enim rei tollet multitudo peccantium, et desinet esse probri loco commune maledictum.
(세네카, 행복론, Liber III 69:4)
Numquid iam ullus adulterii pudor est, postquam eo ventum est, ut nulla virum habeat, nisi ut adulterum irritet ?
(세네카, 행복론, Liber III 71:1)
Quemadmodum horum delictorum iam evanuit pudor, postquam res latius evagata est, ita ingratos plures efficies et auctiores, si numerare se coeperint.
(세네카, 행복론, Liber III 72:1)
Atqui de iniuriis dominorum in servos qui audiat positus est, qui et saevitiam et libidinem et in praebendis ad victum necessariis avaritiam compescat.
(세네카, 행복론, Liber III 97:3)
Quod non facerent, nisi illos honesti et per se expetendi amor cogeret moribus suis opinionem contrariam quaerere et nequitiam abdere, cuius fructus concupiscitur, ipsa vero odio pudorique est ;
(세네카, 행복론, Liber IV 80:2)
Sed si de salute liberorum agitur, si in periculum uxor deducitur, si patriae salus ac libertas mittit me etiam, quo ire nollem, imperabo pudori meo et testabor omnia me fecisse, ne opus esset mihi auxilio hominis ingrati;
(세네카, 행복론, Liber V 126:3)
Quomodo fenerator quosdam debitores non appellat, quos scit decoxisse et in quorum pudorem nihil superest, nisi quod pereat, sic ego quosdam ingratos palam ac pertinaciter praeteribo nec ab ullo beneficium repetam, nisi a quo non ablaturus ero, sed recepturus.
(세네카, 행복론, Liber V 130:1)
ad ultimum audacem iuventam frugalitati, pudori, moribus bonis, si parum sequitur, coactam applicant.
(세네카, 행복론, Liber VI 114:3)
Itaque Xerxes pudore quam damno miserior Demarato gratias egit, quod solus sibi verum dixisset, et permisit petere, quod vellet.
(세네카, 행복론, Liber VI 158:3)
Video sericas vestes, si vestes vocandae sunt, in quibus nihil est, quo defendi aut corpus aut denique pudor possit, quibus sumptis parum liquido nudam se non esse iurabit.
(세네카, 행복론, Liber VII 52:1)
Si tibi vitae nostrae vera imago succurret, videre1 videberis tibi captae cum maxime civitatis faciem, in qua omisso pudoris rectique respectu vires in concilio sunt velut signo ad permiscenda omnia dato.
(세네카, 행복론, Liber VII 133:1)
sine, si quid est pudoris residui, servet.
(세네카, 행복론, Liber VII 139:3)
deprenso pudor demitur.
(세네카, 행복론, Liber VII 139:6)

SEARCH

MENU NAVIGATION