라틴어 문장 검색

Sed M. Cato id differre existimat eaque hoc modo divisa - verba sunt ipsius ex oratione, quam De Suis Virtutibus habuit - :
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Sextus Decimus, XIV 3:1)
Sanctitas quoque et sanctimonia non minus Latine dicuntur, sed nescio quid maioris dignitatis est verbum sanctitudo, sicuti M. Cato In L. Veturium duritudinem quam duritiam dicere gravius putavit:
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Septimus Decimus, II 20:2)
Putabant, inquit, eos qui foris atque qui in arce erant inter se commutationes et consilia facere.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Septimus Decimus, II 28:1)
Ego σπάρτα apud Homerum non plus 'spartum' significare puto quam σπάρτουσ, qui dicuntur in agro Thebano nati.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Septimus Decimus, III 5:2)
Ut enim benefici liberalesque sumus, non ut exigamus gratiam - neque enim beneficium faeneramur, sed natura propensi ad liberalitatem sumus - , sic amicitiam non spe mercedis adducti, sed quod omnis eius fructus in ipso amore inest, expetendam putamus.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Septimus Decimus, V 3:6)
Hoc cum legeretur in coetu forte hominum doctorum, rhetoricus quidam sophista, utriusque linguae callens, haut sane ignobilis ex istis acutulis et minutis doctoribus qui τεχνικοί appellantur, atque in disserendo tamen non impiger, usum esse existimabat argumento M. Tullium non probo neque apodictico, sed eiusdem quaestionis, cuius esset ea ipsa res de qua quaereretur;
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Septimus Decimus, V 4:1)
Quis aliud putet in hisce verbis quam de tempore tantum futuro legem loqui?
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Septimus Decimus, VII 3:1)
Atque ipse quoque idem putat, incertam esse temporis demonstrationem, sed anguste perquam et obscure disserit, ut signa rerum ponere videas ad subsidium magis memoriae suae quam ad legentium disciplinam.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Septimus Decimus, VII 5:2)
Tum ego respondi coniectare me vinum idcirco minus cito congelascere, quod semina quaedam caldoris in sese haberet essetque natura ignitius, ob eamque rem dictum esse ab Homero αἴθοπα οἶνον, non, ut alii putarent, propter colorem.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Septimus Decimus, VIII 11:1)
In his epistulis quibusdam in locis inveniuntur litterae singulariae sine coagmentis syllabarum, quas tu putes positas incondite;
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Septimus Decimus, IX 3:1)
Nam cum Pindari, veteris poetae, carmen quod de natura atque flagrantia montis eius compositum est, aemulari vellet, eiusmodi sententias et verba molitus est, ut Pindaro quoque ipso, qui nimis opima pinguique esse facundia existimatus est, insolentior hoc quidem in loco tumidiorque sit.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Septimus Decimus, X 9:2)
Aliter enim dici putatur, cum quasi increpantes vel interrogantes vel exhortantes dicimus quin venis?
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Septimus Decimus, XIII 3:1)
Ita habeas pesse ut facile fieri hunc inimicum putes.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Septimus Decimus, XIV 5:10)
Haec verba ubi lecta sunt, atque ibi Taurus mihi Heus, inquit, tu, rhetorisce, - sic enim me in recens in diatribam appellitabat, existimans eloquentiae unius extundendae gratia Athenas venisse, - videsne, inquit, ἐνφύμημα crebrum et coruscum et convexun brevibusque et rotundis numeris cum aequabili circumactione devinctum?
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Septimus Decimus, XX 5:1)
Ille contra Peripateticus miseram quidem vitam vitiis animi et malitia sola fieri concedebat, sed ad conplendos omnes vitae beatae numeros virtutem solam nequaquam satis esse existimabat, quoniam et corporis integritas sanitasque et honestus modus formae et pecunia familiaris et bona existimatio ceteraque omnia corporis et fortunae bona necessaria viderentur perficiendae vitae beatae.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Octavus Decimus, I 6:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION