라틴어 문장 검색

Tum illud orietur inaestimabile bonum, quies mentis in tuto conlocatae et sublimitas expulsisque erroribus ex cognitione veri gaudium grande et immotum comitasque et diffusio animi, quibus delectabitur non ut bonis sed ut ex bono suo ortis.
(세네카, De Vita Beata, Liber VII: ad Gallionem, De Vita Beata 22:2)
ille interim beatus ac plenus bona conscientia reddidit sibi testimonium vita excedens laudavitque aetatis in portu et ad ancoram actae quietem et dixit, quod vos inviti audistis, quasi vobis quoque faciendum sit :
(세네카, De Vita Beata, Liber VII: ad Gallionem, De Vita Beata 95:3)
Haec, innocuae quibus est vitae tranquilla quies et laeta suo parvoque domus;
(세네카, Hercules Furens 2:13)
Novit paucos secura quies, qui velocis memores aevi tempora numquam reditura tenent, dum fata sinunt, vivite laeti:
(세네카, Hercules Furens 2:19)
victima haut ulla amplior potest magisque opima mactari Iovi, quam rex iniquus, Finiat genitor tuos opta labores, detur aliquando otium quiesque fessis, Ipse concipiam preces Iove meque dignas, stet suo caelum loco tellusque et aequor;
(세네카, Hercules Furens 13:14)
unde tot stellae polum implent diurnae?
(세네카, Hercules Furens 13:23)
detur quieti tempus, ut somno gravi vis victa morbi pectus oppressum levet.
(세네카, Hercules Furens 15:29)
' verba deprendit quies mortemque lassis intulit membris sopor.
(세네카, Hercules Oetaeus 8:39)
aurea rumpunt tecta quietem vigilesque trahit purpura noctes, o si pateant pectora ditum!
(세네카, Hercules Oetaeus 10:25)
sed ecce, lassam deserit mentem quies redditque morbo corpus et luctum mihi.
(세네카, Hercules Oetaeus 21:25)
vix te tacita defendit quies.
(세네카, 메데아 3:28)
Sola est quies, mecum ruina cuncta si video obruta:
(세네카, 메데아 7:27)
miserias lenit quies.
(세네카, 메데아 9:43)
quam saepe tristis umbra germani meis offertur oculis, membra cum solvit quies et fessa fletu lumina oppressit sopor:
(세네카, 옥타비아 2:16)
Pulcrum eminere est inter illustres viros, consulere patriae, parcere afflictis, fera caede abstinere tempus atque irae dare, orbi quietem, saeculo pacem suo.
(세네카, 옥타비아 7:37)

SEARCH

MENU NAVIGATION