라틴어 문장 검색

Neque dedi neque do infideli cuiquam idcirco recte a poeta, quia, cum tractaretur Atreus, personae serviendum fuit.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 의무론, LIBER TERTIUS 137:3)
qui negat quicquam deos nec alieni curare nec sui;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, De Divinatione (ed. C. F. W. Müller), M. TULLII CICERONIS DE DIVINATIONE LIBER SECUNDUS. 154:7)
Qui negat quicquam deos nec alieni curare nec sui.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, De Divinatione (ed. William Armistead Falconer), Liber Secundus 154:8)
nam et mea laus apud me plurimum valuit nec tamen quicquam honorifice in quemquam fieri potuit quod praetermiserim.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 아티쿠스에게 보낸 편지들, LIBER SEPTIMVS AD ATTICVM, letter 1 13:5)
omnino intellego nullum fuisse tempus post has fugas et formidines nostras quod magis debuerit mutum esse a litteris, propterea quod neque Romae quicquam auditur novi nec in his locis quae a Brundisio absunt propius quam tu bidui aut tridui.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 아티쿠스에게 보낸 편지들, LIBER OCTAVVS AD ATTICUM, letter 14 2:4)
quam ob rem quoniam neque consili tui neque consolationis cuiusquam spes ulla mihi ostenditur, non quaeram haec a te posthac;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 아티쿠스에게 보낸 편지들, LIBER VNDECIMVS AD ATTICVM, letter 25 2:4)
quaesivit de Zenone fortasse quid futurum esset si nec percipere quicquam posset sapiens nec opinari sapientis esset.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 루쿨루스 104:3)
cur neque deformem adulescentem quisquam amat neque formosum senem?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 4권 70:4)
Ego quod te inveni, potior cui multo est cibus, Nec tibi prodesse nec mihi quicquam potest.
(파이드루스, 이솝 우화, Liber Tertius, Pullus ad margaritam.4)
Quandoquidem illarum neque te quisquam novit, neque scit qui sies.
(푸블리우스 테렌티우스 아페르, 환관, act 2, scene 3247)
Nec magis compositum quicquam, nec magis elegans:
(푸블리우스 테렌티우스 아페르, 환관, act 5, scene 410)
Quando nec natus neque hic mihi quicquam obtemperant;
(푸블리우스 테렌티우스 아페르, 헤키라, act 3, scene 5124)
Immo, ut meam iam scias sententiam, Neque ego ignosco neque promitto quicquam;
(푸블리우스 테렌티우스 아페르, 포르미오, act 5, scene 8149)
Hos disponat, ut quam tranquillissimus ille animus ad perfectum veniat, qui nec ablatum sibi quicquam sentit nec adiectum, sed in eodem habitu est, quomodocumque res cedunt.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 4, letter 36 6:2)
Nec secundi quicquam singulis est nec adversi;
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 5, letter 48 2:4)

SEARCH

MENU NAVIGATION