라틴어 문장 검색

Omnes undique ad te manus tendunt, perditae vitae perituraeque auxilium aliquod inplorant, in te spes opesque sunt.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 5, letter 48 8:9)
Ecce undique me varius clamor circumsonat.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 6, letter 56 1:1)
omnes virtutes suas undique expandat, ut ubicumque infesti aliquid orietur, illic parata praesidia sint et ad nutum regentis sine tumultu respondeant.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 6, letter 59 7:5)
Sed si adpetis voluptates et undique et omnes, scito tantum tibi ex sapientia, quantum ex gaudio deesse.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 6, letter 59 14:6)
Undique destitutum invenit, quemadmodum et mortem sibi deferret et telum, ut scias ad moriendum nihil aliud in mora esse quam velle.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 8, letter 70 21:3)
Illa vero maxima ex omni mortalium populo turba miserorum, quam expectatio mortis exagitat undique inpendens.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 8, letter 74 3:1)
Aeque magna est, etiam si in se recessit undique exclusa.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 8, letter 74 29:1)
Pauper sibi videtur ac sordidus, nisi parietes magnis et pretiosis orbibus refugerunt, nisi Alexandrina marmora Numidicis crustis distincta sunt, nisi illis undique operosa et in picturae modum variata circumlitio praetexitur, nisi vitro absconditur camera, nisi Thasius lapis, quondam rarum in aliquo spectaculum templo, piscinas nostras circumdedit, in quas multa sudatione corpora exinanita demittimus, nisi aquam argentea epitonia fuderunt.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 11, letter 86 6:2)
Aliquando naturae tibi arcana retegentur, discutietur ista caligo et lux undique clara percutiet.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 17, letter 102 28:3)
At mehercule omnia tibi undique nuntiantur, et incendium domus et periculum liberorum et obsidio patriae et bonorum direptio;
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 19, letter 117 31:1)
Non vides, quanta sit subtilitas apibus ad fingenda domicilia, quanta dividua laboris obeundi undique concordia ?
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 20, letter 121 22:1)
densa tenebras obruit caligo et omni luce subducta fretum caelumque miscet, undique incumbunt simul rapiuntque pelagus infimo eversum solo adversus Euro Zephyros et Boreae Notus:
(세네카, 아가멤논 10:24)
at ille, ut altis hispidus silvis aper cum casse vinctus temptat egressus tamen artatque motu vincla et in cassum furit, cupit fluentes undique et caecos sinus dissicere et hostem quaerit implicitus suum.
(세네카, 아가멤논 16:22)
Emicabant densis undique nubibus fulmina et terribili fragore horridae tempestates absconderant diem:
(세네카, Controversiae, book 7, Thema: Mortua quidam uxore ex qua duos filios habebat, duxit aliam. alterum ex adulescentibus domi parricidi damnauit; tradidit fratri puniendum: ille exarmato nauigio imposuit. delatus est adulescens ad piratas, arcipirata factus est. Postea pater peregre 3:13)
imbres undique et omnia procellis saeuientia:
(세네카, Controversiae, book 7, Thema: Mortua quidam uxore ex qua duos filios habebat, duxit aliam. alterum ex adulescentibus domi parricidi damnauit; tradidit fratri puniendum: ille exarmato nauigio imposuit. delatus est adulescens ad piratas, arcipirata factus est. Postea pater peregre 3:14)

SEARCH

MENU NAVIGATION