라틴어 문장 검색

Vulneris auctor eget, se uulnere credit egenum.
(ANONYMUS NEVELETI, De rustico et angue 33:3)
Pennatis ne crede bonis, te nulla potestas In miseros armet.
(ANONYMUS NEVELETI, De equo et asino 46:20)
Thayda si quis amat, sua, non se, credat amari.
(ANONYMUS NEVELETI, De iuuene et Thayde 53:13)
Proficit exempli merito cautela docendi, Maiorique sua credat in arte minor.
(ANONYMUS NEVELETI, De patre et filio 54:13)
Id nimium nimioque minus ditaret egenum, Quod nimium minimo credis, auare, minus.
(ANONYMUS NEVELETI, De simia et uulpe 60:12)
Hec mora non artis racio, sed culpa timoris Creditur.
(ANONYMUS NEVELETI, De ciue et equite 64:41)
nam cetera omnia, credo quod tam lepida non erant, igni deussit.
(아풀레이우스, 변명 10:9)
tamen si uerum uelis, Aemiliane, uel si haec intellegere unquam potes, non tam amat sapiens quam recordatur.
(아풀레이우스, 변명 11:9)
ut igitur habere concedam - ne aliquid obiecisse te credas, si negaro - , non tamen ex eo accipi me necesse est exornari quoque ad speculum solere.
(아풀레이우스, 변명 12:7)
quem tu librum, Aemiliane, si nosses ac non modo campo et glebis, uerum etiam abaco et puluisculo te dedisses, mihi istud crede, quanquam teterrimum os tuum minimum a Thyesta tragico demutet, tamen profecto discendi cupidine speculum inuiseres et aliquando relicto aratro mirarere tot in facie tua sulcos rugarum.
(아풀레이우스, 변명 15:7)
Crates, inquam, si quid credis, Aemiliane, uir domi inter Thebanos proceres diues et nobilis amore huius habitus, quem mihi obiectas, rem familiarem largam et uberem populo donauit, multis seruis a sese remotis solitatem delegit, arbores plurimas et frugiferas prae uno baculo spreuit, uillas ornatissimas una perula mutauit, quam postea comperta utilitate etiam carmine laudauit flexis ad hoc Homericis uersibus, quibus ille Cretam insulam nobilitat.
(아풀레이우스, 변명 21:3)
et ideo id genus crimen non est eius accusare, qui credit.
(아풀레이우스, 변명 24:23)
(credo, si conuiuio uellem, gratis quaesissem.
(아풀레이우스, 변명 27:6)
quod si nihil remanet suspicionis, neque in piscatoribus mercede inuitatis ad quod solent, ad piscem capiundum, (quos tamen nullos ad testimonium produxere, quippe qui nulli fuerunt), neque in ipso pretio rei uenalis (cuius tamen quantitatem nullam taxauere, ne, si mediocre pretium dixissent, contemneretur, si plurimum, non crederetur) - si in his, ut dico, nulla suspicio est:
(아풀레이우스, 변명 27:11)
nunc, si uidetur, credamus Aemiliano solere pisces etiam ad magicas potestates adiutare.
(아풀레이우스, 변명 30:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION