라틴어 문장 검색

Quamvis enim multum possideas, tamen, quia aliquis plus habet, tanto tibi videris defici, quanto vinceris.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 17, letter 104 9:3)
Spem inproborum vitabis, si nihil habueris, quod cupiditatem alienam et inprobam inritet, si nihil insigne possederis.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 17, letter 105 3:1)
Primus quisque tamquam optimus dies placeat et redigatur in nostrum.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 17, letter 108 26:8)
Denique eo mores redacti sunt, ut paupertas maledicto probroque sit, contempta divitibus, invisa pauperibus.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 19, letter 115 11:4)
Maiore tormento pecunia possidetur quam quaeritur.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 19, letter 115 16:5)
" At felicem illum homines et divitem vocant et consequi optant, quantum ille possidet.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 19, letter 115 17:1)
Ager iure possidetur, sapientia natura.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 19, letter 117 15:3)
Hoc verbum cum Latini grammatici civitate donaverint, ego damnandum non puto, puto in civitatem suam redigendum.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 20, letter 120 4:5)
Illud probo, quod omnia ad aliquem profectum redigis et tunc tantum offenderis, ubi summa subtilitate nihil agitur.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 20, letter 124 1:3)
Silet repente Phoebas et pallor genas creberque totum possidet corpus tremor;
(세네카, 아가멤논 13:1)
Te, respublica, inuoco, quae manus meas possides.
(세네카, Controversiae, Annaei Senecae oratorum et rhetorum sententiae divisiones colores controversiarum liber I., Adulterum cum adultera qui deprehenderit, dum utrumque corpus interficiat, sine fraude sit. Liceat adulterium in matre et filio uindicare. Vir fortis in bello manus perdidit. deprehendit adulterum cum uxore ex qua filium adulescentem habebat; imperauit fil19)
et tamen aequum est eam me possidere domum quam me agnouerit.
(세네카, Controversiae, Annaei Senecae oratorum et rhetorum sententiae divisiones colores controversiarum liber I., Captus a piratis scripsit patri de redemptione; non redimebatur. Arcipiratae filia iurare eum coegit, ut duceret se uxorem, si dimissus esset; iurauit. relicto patre secuta est adulescentem. Rediit ad patrem, duxit illam. orba incidit. pater imperat, ut ar 4:5)
nam dum insanos imitatur, dum lenocinium ingeni furorem putat, quod toties simulabat ad uerum redegit.
(세네카, Controversiae, book 2, Diues tres filios abdicauit. petit a paupere unicum filium in adoptionem. pauper dare uult; nolentem ire abdicat. 25:6)
exempla cum dixerunt, uolunt illa ad aliquod controuersiae thema redigere.
(세네카, Controversiae, book 7, Thema: Mortua quidam uxore ex qua filium habebat, duxit aliam: sustulit ex ea filium. Habebat procuratorem in domo speciosum. Cum frequenter essent iurgia nouercae et priuigno, iussit eum emigrare: ille trans parietem habitationem conduxit. Rumor erat de a 12:12)
non potest filia tam anguste paternis tabulis adhaerere quas aut totas possidere debet aut totas perdere, et plura multo quae memoria non repeto;
(세네카, Controversiae, Sententiae divisiones colores controversiarum., De ui sit actio. Quidam duos filios sub nouerca amisit: dubia cruditatis et ueneni signa insecuta sunt. Tertium filium eius maternus auus rapuit, qui ad uisendos aegros non fuerat admissus. quaerenti per praeconem dixit apud se esse. accusatur de ui. 16:4)

SEARCH

MENU NAVIGATION