라틴어 문장 검색

- Habeo auctores sine ullo memorabili proelio pacatam ab dictatore Etruriam esse seditionibus tantum Aretinorum compositis et Cilnio genere cum plebe in gratiam reducto.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber X 62:1)
exercitus cum magna praeda Romam reductus.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber X 122:3)
inde in Faliscum agrum copiis reductis cum impedimenta Faleriis cum modico praesidio reliquisset, expedito agmine ad populandos hostium fines incedit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber X 151:1)
maiori mihi curae est ut omnes locupletes reducam quam ut multis rem geram militibus.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber X 343:1)
singuli introducebantur.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber X 554:2)
legationes sociorum, a M. Atilio praetore in senatum introductae, querebantur uri ac vastari agros a finitimis Etruscis quod desciscere a populo Romano nollent, obtestabanturque patres conscriptos ut se a vi atque iniuria communium hostium tutarentur.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber X 647:1)
qui cum legatis in senatum introductis de re publica rettulissent placuissetque mitti legatos in Hispaniam ad res sociorum inspiciendas, quibus si videretur digna causa, et Hannibali denuntiarent ut ab Saguntinis, sociis populi Romani, abstineret, et Carthaginem in Africam traicerent ac sociorum populi Romani querimonias deferrent,
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Book XXI권 54:3)
alius confertus equitatus consulem in medium acceptum non armis modo sed etiam corporibus suis protegens in castra nusquam trepide neque effuse cedendo reduxit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Book XXI권 489:2)
Classis Romana incolumis, una tantum perforata navi sed ea quoque ipsa reduce, in portum rediit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Book XXI권 531:1)
his sicut erant nuntiata expositis auctoribusque in curiam introductis consul de religione patres consuluit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Libri XXII 15:1)
ipse iugis iisdem exercitum reducit misso exploratum cum quadringentis equitibus sociorum L. Hostilio Mancino.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Libri XXII 179:1)
Classis ab litoribus hostium plenis trepide soluta in Siciliam cursum tenuit traditaque Lilybaei T. Otacilio praetori, ut ab legato eius P. Cincio Romam reduceretur;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Libri XXII 381:3)
legati in senatum introducti nuntiarunt caedem C. Flamini consulis exercitusque allatam adeo aegre tulisse regem Hieronem ut nulla sua propria regnique sui clade moveri magis potuerit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Libri XXII 442:1)
impulsis deinde ac trepide referentibus pedem institere ac tenore uno per praeceps pavore fugientium agmen in mediam primum aciem inlati, postremo nullo resistente ad subsidia Afrorum pervenerunt, qui utrimque reductis alis constiterant, media, qua Galli Hispanique steterant, aliquantum prominente acie.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Libri XXII 568:1)
praeda alia militi concessa, exercitusque Luceriam reductus.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXIII 514:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION