라틴어 문장 검색

accepto inde senatus consulto uti comitiis curiatis revocatus de exsilio iussu populi Camillus dictator extemplo diceretur militesque haberent imperatorem quem vellent, eadem degressus nuntius Veios contendit;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber V 498:1)
"adeo mihi acerbae sunt, Quirites, contentiones cum tribunis plebis, ut nec tristissimi exsilii solacium aliud habuerim, quoad Ardeae vixi, quam quod procul ab his certaminibus eram, et ob eadem haec non si miliens senatus consulto iussu revocaretis, rediturus unquam fuerim.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber V 536:1)
revocati quoque in urbem senatus consulto a Veiis, qui aedificandi Romae pigritia occupatis ibi vacuis tectis Veios se contulerant.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VI 41:1)
deinde, postquam quietae res ex Volscis adferebantur et apparuit nescire eos victoria et tempore uti, revocati etiam inde exercitus ac duces, otiumque inde, quantum a Volscis, fuit;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VI 318:2)
cum saepius revocatus vocem obtudisset, venia petita puerum ad canendum ante tibicinem cum statuisset, canticum egisse aliquanto magis vigente motu, quia nihil vocis usus impediebat.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VII 19:1)
itaque Valerium consulem, Volscis oppositum castraque ad finem Tusculanum habentem, revocatum inde senatus dictatorem dicere iussit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VII 198:1)
cum milites Romani qui Capuae in praesidio relicti erant de occupanda ea urbe conspirassent et detecto consilio metu supplici a populo R. defecissent, per M. Valerium Corvum dictatorem, qui consilio sup eos a furore revocaverat, patriae restituti sunt.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Libri VII Periocha19)
Privernum duobus consularibus exercitibus cum obsideretur, alter consul comitiorum causa Romam revocatus.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VIII 284:1)
L. Cornelio, quia ne eum quidem in Samnium iam ingressum revocari ab impetu belli placebat, litterae missae ut dictatorem comitiorum causa diceret.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VIII 332:1)
quem revocari adhuc impellique ad abolendam societatem Romanam posse, si qua ars serendis discordiis adhibeatur.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VIII 383:1)
post tempus ad bella ierunt, ante tempus comitiorum causa revocati sunt;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber IX 268:2)
earum fama rerum, magis tamen spes Campanae defectionis, in quam coniuratum erat, Samnites in Apuliam versos rursus ad Caudium revocavit, ut inde ex propinquo, si qui motus occasionem aperiret, Capuam Romanis eriperent.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber IX 385:1)
quos ubi effusos ruere in munimenta consul vidit, revocatos milites ab opere, prout loci natura tempusque patiebatur, ita instruxit;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber IX 596:1)
revocata eo tumultu prima signa Samnitium, proeliumque iam profligatum integratum est;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber X 277:1)
ob haec et - iam appetebat tempus - comitiorum causa L. Volumnius consul Romam revocatus;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber X 293:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION