라틴어 문장 검색

His communia sunt, quod propter angustias, per quas spiritus euadit, sibilum exit;
(켈수스, 의학에 관하여, 4권, 8장 2:3)
Exit modo ex gingiuis, modo ex ore et quidem ex hoc interdum etiam copiose, sed sine tussi, sine ulcere, sine gingiuarum ullo uitio, ita ut nihil excreetur.
(켈수스, 의학에 관하여, 4권, 11장 1:3)
Auctoresque medici sunt uel exesa parte aliqua sanguinem exire, uel rupta, uel ore alicuius uenae patefacto:
(켈수스, 의학에 관하여, 4권, 11장 3:1)
Si ex gingiuis exit, portulacam manducasse satis est;
(켈수스, 의학에 관하여, 4권, 11장 5:3)
Si uetustior dolor remanet, nouissime resina inposita discutitur.
(켈수스, 의학에 관하여, 4권, 13장 3:4)
ex inferiore parte infundere pluuia[ti]lem egelidam aquam, maximeque si dolor in imis partibus remanet.
(켈수스, 의학에 관하여, 4권, 19장 4:5)
murtae bacas legere, ex his uinum exprimere, id decoquere, ut decima pars remaneat, eiusque cyathum sorbere.
(켈수스, 의학에 관하여, 4권, 26장 6:6)
Sin cerebrum membranaue eius uulnus accepit, sanguis per nares, quibusdam etiam per aures exit;
(켈수스, 의학에 관하여, 5권, 26장 18:1)
nam cibus et potio per uulnus exeunt;
(켈수스, 의학에 관하여, 5권, 26장 20:2)
Ex his autem exit sanguis, sanies, pus.
(켈수스, 의학에 관하여, 5권, 26장 24:2)
Exit autem sanguis ex uulnere recenti aut iam sanescente, sanies [est] inter utrumque tempus, pus ex ulcere iam ad sanitatem spectante.
(켈수스, 의학에 관하여, 5권, 26장 24:6)
Hidros tenuis, subalbidus ex malo ulcere exit, maximeque ubi neruo laeso inflammatio secuta est.
(켈수스, 의학에 관하여, 5권, 26장 25:4)
Serpitque id nonnunquam sanescente eo, quod primum uitiatum est, nonnunquam etiam exulcerato, ubi ruptis pusulis ulcus continuatur umorque exit, qui esse inter saniem et pus uideri potest.
(켈수스, 의학에 관하여, 5권, 28장 16:5)
Prodest etiam infra os uulnerum * laedi, quo plus puris exeat et id, quod ibi corruptum corpus est, extrahatur.
(켈수스, 의학에 관하여, 5권, 28장 18:4)
Exit sanies non multa sed tenuis.
(켈수스, 의학에 관하여, 5권, 28장 21:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION