라틴어 문장 검색

cum qui est summus in civitate dux eum legerimus, tamen repente lectus, in annum creatus adversus veterem ac perpetuum imperatorem comparabitur, nullis neque temporis nec iuris inclusum angustiis quo minus ita omnia gerat administretque ut tempora postulabunt belli;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXIV 100:1)
ego magnopere oro suadeoque, eodem animo quo si stantibus vobis in acie armatis repente deligendi duo imperatores essent quorum ductu atque auspicio dimicaretis, hodie quoque consules creetis quibus sacramento liberi vestri dicant, ad quorum edictum conveniant, sub quorum tutela atque cura militent.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXIV 111:1)
sacro inde perpetrate ad quod venerat et, dum ibi moratur, pervastato agro Cumano usque ad Miseni promunturium Puteolos repente agmen convertit ad opprimendum praesidium Romanum.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXIV 164:1)
qui caput hostis rettulisset, eum se extemplo liberum iussurum esse;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXIV 177:1)
pugnam poscebant signumque ut daret extemplo ferociter instabant.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXIV 179:3)
ea demum vox ita animos accendit ut renovato clamore, velut alii repente facti, tanta vi se in hostem intulerint ut sustineri ultra non possent.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXIV 191:1)
haec muliebria consilia Adranodorus neque tota aspernatus est neque extemplo accepit, tutiorem ad opes adfectandas ratus esse viam, si in praesentia tempori cessisset.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXIV 288:1)
sicut tum extemplo praetores rogationem promulgarunt, acceptaque paene prius quam promulgata est, ut omnes regiae stirpis interficerentur;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXIV 328:1)
si quis Zoippo nuntiet interfectum Hieronymum ac liberatas Syracusas, cui dubium esse quin extemplo conscensurus sit navem atque in patriam rediturus?
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXIV 335:1)
caedemque per se miserabilem miserabiliorem casus fecit, quod paulo post nuntius venit, mutatis repente ad misericordiam animis, ne interficerentur.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXIV 343:2)
cum Romanis extemplo aut pacem aut bellum habendum.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXIV 363:2)
quae cum essent nuntiata Marcello, legatos extemplo Syracusas misit qui pacis fidem ruptam esse dicerent nec belli defuturam umquam causam, nisi Hippocrates atque Epicydes non ab Syracusis modo, sed tota procul Sicilia ablegarentur.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXIV 371:1)
postquam Hippocraten atque Epicyden adesse pervasit rumor, fremitusque toto agmine erat haud dubie adprobantium adventum eorum, extemplo praetores citatis equis ad prima signa perrexerunt.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXIV 396:2)
ad quam vocem tantus extemplo primum a Cretensibus clamor est ortus, deinde exceptus ab aliis, ut facile, si ultra tenderent, appareret eis timendum esse.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXIV 398:1)
haec nuntiata cum essent Romanis, ex Leontinis mota sunt extemplo castra ad Syracusas.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXIV 421:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION