라틴어 문장 검색

Nam id minime conducit agricolae, seu quia nemo suum proprium aliquod esse opus credit, seu quia cum enisus est, non suo sed communi officio proficit ideoque labori multum se subtrahit;
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 1권, 9장 6:1)
Quid ergo est, inquis, quod adseverat Tremelius intacta et silvestria loca, cum primum ceperint cultum, exuberare, mox deinde non ita respondere labori colonorum?
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 2권, 1장 5:1)
ideoque maximos quaestus ager praebet idem pinguis ac putris, quia cum plurimum reddat, minimum poscit, et quod postulat exiguo labore atque impensa conficitur.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 2권, 2장 5:1)
Proximum deinde huic pinguiter densum, quod impensam coloni laboremque magno fetu remuneratur.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 2권, 2장 5:3)
Sed nec in media parte versurae consistat detque requiem in summa, ut spe cessandi totum spatium bos agilius enitatur.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 2권, 2장 27:1)
Nam hac ratione difficultas acclivitatis infringitur, laborque pecudum et hominum commodissime sic minuitur.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 2권, 4장 10:2)
Expeditior autem labor eius modi solo est, eoque * pauciores impenduntur operae;
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 2권, 4장 11:2)
Atque illa vicibus annorum requietum agitatumque alternis et quam laetissimum volunt arvum;
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 2권, 9장 4:1)
Vidi lecta diu et multo spectata labore Degenerare tamen, ni vis humana quotannis Maxima quaeque manu legeret;
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 2권, 9장 12:3)
Spargitur statim ex area, atque id solum omnium leguminum non desiderat requiem in horreo, sive Septembri mense ante aequinoctium seu protinus a Kalendis Octobribus crudis novalibus ingeras;
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 2권, 10장 2:1)
Nomen quoque indiderunt ab eo, quod protinus esset paratum nec magnum laborem desideraret.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 2권, 16장 2:1)
Cultus autem pratorum magis curae quam laboris est.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 2권, 17장 1:1)
At si compluribus diebus undique silebit aura, vannis expurgentur, ne post nimiam ventorum segnitiem vasta tempestas inritum faciat totius anni laborem.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 2권, 20장 5:5)
at quibus labor adhibetur, magis aptae sunt frugibus.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 3권, 1장 2:3)
Quare si, ut dixi, laborem et curam velimus adhibere, facile praedicta ratione tam feraces Aminei generis vineas constituemus, quam Biturici aut Basilici:
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 3권, 9장 7:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION