라틴어 문장 검색

itaque, ut dixi, neque ilia Sallustiana brevitas, qua nihil apud aures vacuas atque eruditas potest esse perfectius, apud occupatum variis cogitationibus iudicem et saepius ineruditum captanda nobis est;
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber X 33:1)
tragoedias primus in lucem Aeschylus , sublimis et gravis et grandiloquus saepe usque ad vitium, sed rudis in plerisque et incompositus;
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber X 67:3)
id est autem, ut esset multo magis pugnax et saepius ad curam rerum ab elocutione .
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber X 121:3)
quae quidem ut diligentius exsequamur, repetenda saepius erunt scriptorum proxima.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber X 168:1)
aliter enim pro alio saepe dicendum est, ut quisque honestus, humilis, invidiosus, favorabilis erit, adiecta propositorum quoque et anteactae vitae differentia.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber XI 43:2)
quare et pueri statim, ut praecepi, quam plurima ediscant, et, quaecunque aetas operam iuvandae studio memoriae dabit, devoret initio taedium illud et scripta et lecta saepius revolvendi et quasi eundem cibum remandendi.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber XI 136:1)
nam et corrugare nares, ut Horatius ait, et inflare et movere et digito inquietare et impulso subito spiritu excutere et diducere saepius et plana manu resupinare indecorum est, cum emunctio etiam frequentior non sine causa reprehendatur.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber XI 227:2)
manus lenior promittit et adsentatur, citatior hortatur, interim laudat.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber XI 249:2)
cum vero iudex detur aut populus aut ex populo, laturique sint sententiam indocti saepius atque interim rustici, omnia quae ad obtinendum, quod intendimus, prodesse credemus adhibenda sunt;
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber XII 219:1)
itaque subtili praecipue ratio narrandi probandique consistet, sed saepe id etiam detractis ceteris virtutibus suo genere plenum.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber XII 225:3)
Ad hoc si iniuriae non sint, haut saepe auxili egeas."
(살루스티우스, The Jugurthine War, 31장55)
Postquam utrimque legiones, item classes saepe fusae fugataeque et alteri alteros aliquantum attriueret.
(살루스티우스, The Jugurthine War, 79장7)
Denique saepius fatigatus lenitur et ex voluntate Sullae omnia se facturum promittit.
(살루스티우스, The Jugurthine War, 111장10)
non convalescit planta, quae saepe transfertur.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 1, letter 2 3:4)
Quidni tu ista vota saepe facias ?
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 1, letter 10 4:5)

SEARCH

MENU NAVIGATION