라틴어 문장 검색

Ducis responsione audita, rogatur per perennis vitae instructionem supra dictus gentilis, ut cum et ipse causa Christianissimi ducis et catholici populi contra gentem et confratres suos pugnaturus esset, eodem sanctae crucis signaculo muniatur et sanctificetur, quatenus fide et spe ejusdem sanctae crucis et crucifixi incolumis ab armis et inimicorum insidiis conservaretur.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER VI 88:1)
Di, precor, Aeneae comites, quibus ensis et ignis cesserunt, dique Indigetes genitorque Quirine urbis et invicti genitor Gradive Quirini, Vestaque Caesareos inter sacrata penates, et cum Caesarea tu, Phoebe domestice, Vesta, quique tenes altus Tarpeias Iuppiter arces, quosque alios vati fas appellare piumque est:
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 15권 75:6)
tuetur Vesta, quod assiduo lumine cuncta videt, heu quantum timuere patres, quo tempore Vesta arsit et est tectis obruta paene suis!
(푸블리우스 오비디우스 나소, 행사력, 6권274)
hic ergo quaeritur, utrum Vesta etiam de numero penatium sit, an comes eorum accipiatur, quod cum consules et praetores sive dictator abeunt magistratu, Lavini sacra penatibus simul et Vestae faciunt:
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM SECVNDVM COMMENTARIVS., commline 2966)
«Petre, dilectissime fili Christianorum, surgens visitabis patriarcham nostrum, et ab eo sumes cum sigillo sanctae crucis litteras legationis nostrae, et in terram cognationis tuae iter quantocius accelerabis, calumnias et injurias populo nostro et loco sancto illatas reserabis, et suscitabis corda fidelium ad purganda loca sancta Jerusalem, et ad restauranda officia sanctorum.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER I 10:3)
Eodem nomine appellavit et Vestam, quam de numero Penatium aut certe comitem eorum esse manifestum est, adeo ut et consules et praetores seu dictatores, cum adeunt magistratum, Lavinii rem divinam faciant Penatibus pariter et Vestae.
(Macrobii Saturnalia, Liber III, IV. 11:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION