라틴어 문장 검색

Securae et quietae mentis est in omnes vitae suae partes discurrere ;
(세네카, De Brevitate Vitae, Liber X, ad Pavlinvm: de brevitate vitae 59:1)
invenies maiora omnibus adhuc strenue tractatis operibus, quae repositus et securus agites.
(세네카, De Brevitate Vitae, Liber X, ad Pavlinvm: de brevitate vitae 110:3)
Ego percussorem meum securum ambulare patiar me sollicito ?
(세네카, ad Neronem Caesarem: de clementia, Liber I 54:3)
sed alter arma habet, quibus in munimentum pacis utitur, alter, ut magno timore magna odia compescat, nec illas ipsas manus, quibus se commisit, securus adspicit.
(세네카, ad Neronem Caesarem: de clementia, Liber I 75:5)
Relinquat oportet securi aliquid metus multoque plus spei quam periculorum ostentet ;
(세네카, ad Neronem Caesarem: de clementia, Liber I 77:4)
Placido tranquilloque regi fida sunt auxilia sua, ut quibus ad communem salutem utatur, gloriosusque miles (publicae enim securitati se dare operam videt) omnem laborem libens patitur ut parentis custos ;
(세네카, ad Neronem Caesarem: de clementia, Liber I 79:1)
Non potest habere quisquam bonae ac fidae voluntatis ministros, quibus in tormentis ut eculeo et ferramentis ad mortem paratis utitur, quibus non aliter quam bestiis homines obiectat, omnibus reis aerumnosior ac sollicitior, ut qui homines deosque testes facinorum ac vindices timeat, eo perductus, ut non liceat illi mutare mores.
(세네카, ad Neronem Caesarem: de clementia, Liber I 80:1)
Hanc aliquis agere vitam sustinet, cum liceat innoxium aliis, ob hoc securum, salutare potentiae ius laetis omnibus tractare ?
(세네카, ad Neronem Caesarem: de clementia, Liber I 116:3)
aut ut eum, quem punit, emendet, aut ut poena eius ceteros meliores reddat, aut ut sublatis malis securiores ceteri vivant.
(세네카, ad Neronem Caesarem: de clementia, Liber I 131:2)
non convivia securi ineunt, in quibus lingua sollicite etiam ebriis custodienda est, non spectacula, ex quibus materia criminis ac periculi quaeritur.
(세네카, ad Neronem Caesarem: de clementia, Liber I 148:5)
Adiciam, quo securior sis, ne fieri quidem me posse miserum.
(세네카, De Consolatione ad Helvium, Liber XII, ad Helviam matrem: de consolatione 18:3)
Nam hoc quoque adversus te crudeliter fortuna molita est, quod te ante tertium demum diem quam perculsus sum, securam nec quicquam tale metuentem digredi voluit.
(세네카, De Consolatione ad Helvium, Liber XII, ad Helviam matrem: de consolatione 105:2)
" Non decipies me, fortuna, nec securum aut neglegentem opprimes.
(세네카, De Consolatione ad Marciam, L. Annaei Senecae dialogorum Liber VI: ad Marciam, De Consolatione 48:4)
Pro ipso quidem Catone securum te esse iussi;
(세네카, De Constantia, Liber II ad Serenum nec iniuriam nec contumeliam accipere sapientem (De Constantia Sapientis) 6:2)
" Non est quod dubites, an attollere se homo natus supra humana possit, an dolores, damna, ulcerationes, vulnera, magnos motus rerum circa se frementium securus aspiciat et dura placide ferat et secunda moderate, nec illis cedens nec his fretus, unus idemque inter diversa sit nec quicquam suum nisi se putet, et se quoque ea parte qua melior est.
(세네카, De Constantia, Liber II ad Serenum nec iniuriam nec contumeliam accipere sapientem (De Constantia Sapientis) 29:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION