라틴어 문장 검색

quibus agnitis sic inardesco, ut tum me sim felicissimum iudicaturus, cum mihi coram posito sub divina ope contigerit tam securum de deo suo pectus licet praesumptiosis, artis tamen fovere complexibus.
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 7권, Sidonius Domino Papae Fonteio salutem 2:3)
ita tamen, quod in statu mentis humanae pollet bipertita condicio, nam sicut animae humanitus licet ratiocinantes, hebetes tamen pigrioresque prudentum acutarumque calcantur ingenio, ita si quae sunt, quae sola naturali sapientia vigent, hae peritarum se meritis super-veniri facile concedunt.
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 7권, Sidonius Philagrio suo salutem 8:4)
nam quoniam ipsa si qua tempestas est huc securos efficit occupandos, huc prospici vetat occupaturos, in medio fluctuum scopulorumque confragosorum spe superventus laeti periclitantur.
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 8권, Sidonius Namatio suo salutem. 14:7)
sed hoc tu munificentia regia satis abutens iam securus post munera facis, quia forsitan satiricum illud de satirico non recordaris:
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 8권, Sidonius Lampridio suo salutem. 1:2)
securissimus, quia non nocens.
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 8권, Sidonius Lupo suo salutem. 4:8)
et post haec portum Alingonis tam piger calcas, ac si tibi nunc esset ad limitem Danuvinum contra incursaces Massagetas proficiscendum, vel si nunc etiam tuae navi stagna Nilotidis aquae per indigenas formidata crocodillos transfretarentur.
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 8권, Sidonius Trygetio suo salutem. 3:1)
Iubes, amice, nostra per volumina modis resultet incitatioribus ferox iambus, ut trochaeus hactenus, pigrasque bigas et quaterna tempora spondeus addat, ut moram volucripes habeat parumper insitam trimetria, resonetque mixtus ille pes celerrimus, bene nuncupatus quondam ab arte pyrricha, loco locandus undecumque in ultimo;
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 9권, Sidonius Gelasio suo salutem. 1:9)
it pelago secura ratis:
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Achilleis, 1권 1:7)
monstrat iter totoque effulgurat orbe Cynthia, prosequitur divam celeresque recursus securus pelagi Chiron rogat udaque celat lumina et abreptos subito iamiamque latentes erecto prospectat equo, qua cana parumper spumant signa fugae et liquido perit orbita ponto.
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Achilleis, 1권99)
sic variis manifesta notis - palletque rubetque - flamma repens, eat atque ultro ferus hospita sacra dissiciat turbae securus et immemor aevi, ni pudor et iunctae teneat reverentia matris.
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Achilleis, 1권125)
tenuant umentia saxa attritu et pigris addunt mucronibus iras.
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Achilleis, 1권178)
hos inter motus pigram gemit una quietem Thessalia et geminis incusat fata querellis, quod senior Peleus nec adhuc maturus Achilles.
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Achilleis, 1권180)
iam iamque dolos aperire parantem virginea levitate fugit prohibetque fateri, sic sub matre Rhea iuvenis regnator Olympi oscula securae dabat insidiosa sorori frater adhuc, medii donec reverentia cessit sanguinis et versos germana expavit amores.
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Achilleis, 1권241)
latus ense quieto securum, magnus quanto mucrone minatur noctibus hibernis et sidera terret Orion.
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Silvae, 1권, equus maximus Domitiani Imp.19)
"huic Hermum fulvoque Tagum decurrere limo, - nec satis ad cultus - huic Inda monilia Glaucum Proteaque atque omnem Nereida quaerere iussi, hanc si Thessalicos vidisses, Phoebe, per agros erraret secura Daphne, si in litore Naxi Theseum iuxta foret haec conspecta cubile, Gnosida desertam profugus liquisset et Euhan."
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Silvae, 1권, epithalamion in Stellam et Violentillam58)

SEARCH

MENU NAVIGATION