라틴어 문장 검색

testor quoque et interpretor significatione reciproca dicuntur.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Quintus Decimus, XII 2:6)
Testata itidem et interpretata eadem ratione dixit M. Tullius in primo libro De Divinatione, ut testor interpretorque verba communia videri debeant.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Quintus Decimus, XII 8:1)
eamque legem qui non servent, et aut plus aut aliter quam sunt rogati respondeant, indoctique esse disputandique morem atque rationem non tenere.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Sextus Decimus, II 2:2)
Quanam ratione effici dixerit Erasistratus medicus, si cibus forte deerit, ut tolerari aliquantisper inedia possit et tolerari fames;
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Sextus Decimus, III 1:1)
deque eius vocabuli rationibus.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Sextus Decimus, V 1:2)
C. Aelius Gallus, in libro De Significatione Quae ad Ius Civile secundo, vestibulum esse dicit non in ipsis aedibus neque partem aedium, sed locum ante domus vacuum, per quem a via aditus accessusque ad aedis est, cum dextra sinistraque ianuam tecta saepiunt viae iuncta atque ipsa ianua procul a via est, area vacanti intersita.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Sextus Decimus, V 4:1)
Quae porro huic vocabulo ratio sit, quaeri multum solet;
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Sextus Decimus, V 5:1)
'Vescum' autem, quod ex 've' particula et 'esca' copulatum est, utriusque diversae significationis vim capit.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Sextus Decimus, V 7:2)
Mars, tibi facturum voveo, si umquam redierit, Bidenti verre, sed nunc ego a te rogavi ecquam scias esse huiusce vocabuli rationem.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Sextus Decimus, VI 8:2)
et quae eius vocabuli ratio sit.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Sextus Decimus, X 1:4)
Is a nobis salutatur, rogatusque uti de sententia deque ratione istius vocabuli nos doceret, Qui in plebe, inquit, tenuissimi pauperrimique erant neque amplius quam mille quingentum aeris in censum deferebant, 'proletarii' appellati sunt, qui vero nullo aut perquam parvo aere censebantur, 'capite censi' vocabantur, extremus autem census capite censorum aeris fuit trecentis septuaginta quinque.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Sextus Decimus, X 11:1)
et quid sint municipes quaeque sit eius vocabuli ratio ac proprietas;
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Sextus Decimus, XIII 1:2)
Quotus enim fere nostrum est, qui, cum ex colonia populi Romani sit, non se municipem esse et suos municipes esse dicat, quod est a ratione et a veritate longe aversum?
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Sextus Decimus, XIII 3:1)
Verrius Flaccus rationem dicere volens differentiae huius:
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Sextus Decimus, XIV 4:1)
Quae ratio vocabuli sit agri Vaticani.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Sextus Decimus, XVII 1:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION