라틴어 문장 검색

Tu meam rem simulas agere, tibi mu * * . non hercle istoc me intervortes, si aliam praedam perdidi.
(티투스 마키우스 플라우투스, Rudens, act 5, scene 398)
utrum ego perplexim lacessam oratione ad hunc modum, quasi numquam quicquam in eas simulem, quasi nil indaudiverim eas in se meruisse culpam, an potius temptem saeviter, [an minaciter.
(티투스 마키우스 플라우투스, Stichus, act 1, scene 222)
atque egomet me adeo cum illis una ibidem traho, qui illorum verbis falsis acceptor fui, qui omnia se simulant scire neque quicquam sciunt.
(티투스 마키우스 플라우투스, Trinummus, act 1, scene 2223)
[qui] bene cum simulas facere mihi te, male facis, male consulis.
(티투스 마키우스 플라우투스, Trinummus, act 3, scene 216)
* * * ea se peperisse puerum simulat militi, quo citius rem ab eo averrat cum pulvisculo.
(티투스 마키우스 플라우투스, Truculentus, PROLOGVS15)
peperisse simulat sese, ut me extrudat foras atque ut cum solo pergraecetur milite;
(티투스 마키우스 플라우투스, Truculentus, act 1, scene 130)
eum esse simulat militem puero patrem.
(티투스 마키우스 플라우투스, Truculentus, act 1, scene 131)
Unice probo quod Pompei Quintiani morte tam dolenter afficeris, ut amissi caritatem desiderio extendas, non ut plerique qui tantum viventes amant seu potius amare se simulant, ac ne simulant quidem nisi quos florentes vident;
(소 플리니우스, 편지들, 9권, letter 9 1:1)
quae res haec omnia indicat esse simulata, si et ingressus et exitus simulatus est et falsus.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM SEXTVM COMMENTARIVS., commline 2823)
simulatos fontis averni in sacris, ut supra diximus, quae exhiberi non poterant simulabantur, et erant pro veris.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM QUARTVM COMMENTARIVS, commline 5121)
uerum amissa uxore Lepida duobusque ex ea filiis remansit in caelibatu neque sollicitari ulla condicione amplius potuit, ne Agrippinae quidem, uiduata morte Domiti[i] maritum quoque adhuc necdum caelibem Galbam adeo omnibus sollicitauerat modis, ut in conuentu matronarum correpta iurgio atque etiam manu pulsata sit a matre Lepidae.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Galba, 5장 1:3)

SEARCH

MENU NAVIGATION