라틴어 문장 검색

In harum febrium remissionibus nonnulli tres aut quattuor cyathos sorbitionis etiamnum manente febre dant, deinde ea bene finita reficiunt stomachum cibo frigido et leui.
(켈수스, 의학에 관하여, 3권, 11장 2:3)
Igitur, si tertio decimo die morbus manebit, balineum neque ante febrem neque postea temptandum erit, nisi interdum iam horrore discusso.
(켈수스, 의학에 관하여, 3권, 15장 4:1)
At si manet, per biduum abstinentia, quanta maxime imperari corpori potest, frictione cotidie utendum est.
(켈수스, 의학에 관하여, 3권, 17장 1:4)
Si ne id quidem manserit, sorbere uini cyathum, interpositaque hora sumere alterum.
(켈수스, 의학에 관하여, 3권, 19장 5:2)
Si id inbecillitas non sinit, naue tamen non longe gestari commodissimum est.
(켈수스, 의학에 관하여, 3권, 22장 8:6)
Exulcerandum est ferro candenti, uno loco sub mento, altero in gutture, duobus ad mammam utramque, item sub imis ossibus scapularum, quas *ω*μ*ο*π*λ*α*τ*α*σ Graeci uocant, sic, ne sanescere ulcera sinas nisi tussi finita;
(켈수스, 의학에 관하여, 3권, 22장 12:2)
at si manet, curandus iam ut longus est.
(켈수스, 의학에 관하여, 3권, 23장 4:3)
atque ubi diutius manet morbus, totum corpus cum pallore quodam inalbescit.
(켈수스, 의학에 관하여, 3권, 24장 2:2)
Si purgatio fit, post eam triduo primo modice cibum oportet adsumere ex media materia, et uinum bibere Graecum salsum, ut resolutio uentris maneat;
(켈수스, 의학에 관하여, 3권, 24장 4:1)
tum altero triduo ualidiores cibos, et carnis quoque aliquid esse, intra aquam manere;
(켈수스, 의학에 관하여, 3권, 24장 4:2)
in feminis super genitale earum sita est, supraque elapsa ab ipsa uulua sustinetur.
(켈수스, 의학에 관하여, 4권, 1장 11:4)
Post quae uix fieri potest, ut idem incommodum maneat;
(켈수스, 의학에 관하여, 4권, 5장 9:4)
sed si manserit, utendum erit cibis frigidis, aridis, leuibus, umore quam minimo, seruatis frictionibus exercitationibusque, quae in omni tali genere ualetudinis necessariae sunt.
(켈수스, 의학에 관하여, 4권, 5장 9:5)
Si in refectione quoque manserit tussis, intermittere oportebit uno die, posteroque cum cibo uini paulo plus adsumere.
(켈수스, 의학에 관하여, 4권, 13장 6:2)
Si post suppressam choleram febricula manet, aluum duci necessarium est, tum cibis uinoque utendum est.
(켈수스, 의학에 관하여, 4권, 18장 5:8)

SEARCH

MENU NAVIGATION