라틴어 문장 검색

mei autem regni tantum aberat ut ulla pars in discrimine fuerit ut tria milia talentum et quinquaginta tectas naves et omnes Graeciae civitates, quas antea tenuissem, pollicentem ultro Antiochum in mercedem societatis sim aspernatus;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXIX 319:1)
nam si non vana illa vox praeconis fuit, qua liberos esse omnium primos Achaeos iussistis, si foedus ratum est, si societas et amicitia ex aequo observatur, cur ego, quid Capua capta feceritis Romani, non quaero, vos rationem reposcitis, quid Achaei Lacedaemoniis bello victis fecerimus?
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXIX 443:1)
inter hos viros nobiles inimicitiae erant, saepe multis et in senatu et ad populum atrocibus celebratae certaminibus.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XL 539:1)
inimicitias per annos multos vobis ipsis graves et atroces geritis, quae periculum est ne ex hac die nobis et rei publicae quam vobis graviores fiant.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XL 546:1)
volgatum illud, quia verum erat, in proverbium venit, amicitias immortales, mortales inimicitias debere esse.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XL 553:1)
quis enim non videt viam regiae societatis quaeri, qua Romanum foedus, quo nostra omnia continentur, violetur?
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLI 270:1)
agendo enim Romanae societatis causam ipse temptarique et oppugnari dicendo, quam nemo neque temptat neque oppugnat, effecit ut qui ab se dissentiret adversus Romanos dicere videretur.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLI 282:1)
nemo novae societatis aut novi foederis, quo nos temere illigemus, conscribendi est auctor;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLI 295:3)
petere regem ut, quae cum patre suo societas atque amicitia fuisset, ea secum renovaretur, imperaretque sibi populus Romanus, quae bono fidelique socio regi essent imperanda;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLII 61:2)
legatis benigne responsum, et societatem renovare cum Antiocho quae cum patre eius fuerat, A. Atilius praetor urbanus iussus.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLII 63:1)
his eum fultum societatibus atque amicitiis eos domesticos apparatus belli habere ut externis non egeat.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLII 129:1)
et Thracum legatis, Maedis Cepnatisque et Astis societatem amicitiamque petentibus et quod petebant datum est, et munera binum milium aeris in singulos missa.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLII 201:4)
hos utique populos, quod ab tergo Macedoniae Thracia esset, adsumptos in societatem gaudebant.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLII 202:1)
tum se amicitiam et societatem renuntiasse.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLII 263:2)
L. Decimius missus est ad Gentium regem Illyriorum, quem si aliquem respectum amicitiae cum populo Romano habere cerneret, temptare ut etiam ad belli societatem perliceret iussus.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLII 386:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION