라틴어 문장 검색

Quomodo solitudinis odium est et adpetitio societatis, quomodo hominem homini natura conciliat, sic inest huic quoque rei stimulus, qui nos amicitiarum adpetentes faciat.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 1, letter 9 17:6)
Quarum possessionem tibi non interdico, sed efficere volo, ut illas intrepide possideas;
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 2, letter 18 13:2)
In huius gaudii possessione esse te volo;
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 3, letter 23 4:4)
ita honesta et turpia virtutis ac malitiae societas efficit.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 4, letter 31 5:8)
accelera et evade, perduc te in tutum et subinde considera, quam pulchra res sit consummare vitam ante mortem, deinde expectare securum reliquam temporis sui partem, nihil sibi, in possessione beatae vitae positum, quae beatior non fit, si longior.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 4, letter 32 3:3)
Illud, mi Lucili, non est quod te inpediat, quo minus de nobis bene speres, quod malitia nos iam tenet, quod diu in possessione nostri est;
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 5, letter 50 7:1)
Eo maiore animo ad emendationem nostri debemus accedere, quod semel traditi nobis boni perpetua possessio est;
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 5, letter 50 8:1)
Cum visum erit, distraham cum illo societatem.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 7, letter 65 22:3)
Omnia enim ista, in quae dominium casus exercet, serva sunt, pecunia et corpus et honores, inbecilla, fluida, mortalia, possessionis incertae.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 7, letter 66 23:3)
Stulta avaritia mortalium possessionem proprietatemque discernit nec quicquam suum credit esse, quod publicum est.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 8, letter 73 7:1)
Hanc enim imaginem animo tuo propone, ludos facere fortunam et in hunc mortalium coetum honores, divitias, gratiam excutere, quorum alia inter diripientium manus scissa sunt, alia infida societate divisa, alia magno detrimento eorum, in quos devenerant, prensa.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 8, letter 74 7:1)
Secundum genus est eorum, qui et maxima animi mala et adfectus deposuerunt, sed ita, ut non sit illis securitatis suae certa possessio.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 9, letter 75 13:1)
" paupertas non per possessionem dicitur, sed per detractionem vel, ut antiqui dixerunt, orbationem.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 11, letter 87 38:8)
ego non video, quid aliud sit paupertas quam parvi possessio.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 11, letter 87 40:2)
Quo usque fines possessionum propagabitis ?
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 14, letter 89 20:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION