라틴어 문장 검색

neque senatorio ambitu abstinebat clientes suos honoribus aut provinciis ornandi, facili Tiberio atque ita prono ut socium laborum non modo in sermonibus, sed apud patres et populum celebraret colique per theatra et fora effigies eius interque principia legionum sineret.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER IV, 2장7)
quod mihi quoque exequendum reor, quae tunc Romana copia in armis, qui socii reges, quanto sit angustius imperitatum.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER IV, 4장8)
at apud idonea provinciarum sociae triremes alaeque et auxilia cohortium, neque multo secus in iis virium:
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER IV, 5장7)
nam civis Romanos templo Aesculapii induxerant, cum iussu regis Mithridatis apud cunctas Asiae insulas et urbes trucidarentur.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER IV, 14장4)
is fuit Lucilius Longus, omnium illi tristium laetorumque socius unusque e senatoribus Rhodii secessus comes.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER IV, 15장2)
audirent socios.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER IV, 15장5)
conscientia belli Sacrovir diu dissimulatus, victoria per avaritiam foedata et uxor socia arguebantur.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER IV, 19장8)
erat illi praedarum receptor ac socius populandi rex Garamantum, non ut cum exercitu incederet, sed missis levibus copiis quae ex longinquo in maius audiebantur;
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER IV, 23장4)
cognitis dehinc Ptolemaei per id bellum studiis repetitus ex vetusto more honos missusque e senatoribus qui scipionem eburnum, togam pictam, antiqua patrum munera, daret regemque et socium atque amicum appellaret.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER IV, 26장5)
non enim se caedem principis et res novas uno socio cogitasse.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER IV, 28장8)
obiecta publice Cyzicenis incuria caerimoniarum divi Augusti, additis violentiae criminibus adversum civis Romanos.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER IV, 36장3)
namque eum legibus pulsum civem sibi Zmyrnaei addiderant.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER IV, 43장12)
adsisterent socii ac spectarent;
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER IV, 45장7)
traditur etiam matris impotentia extrusum quam dominationis sociam aspernabatur neque depellere poterat, cum dominationem ipsam donum eius accepisset.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER IV, 57장6)
Publium Dolabellam socium delationis extitisse miraculo erat, quia claris maioribus et Varo conexus suam ipse nobilitatem, suum sanguinem perditum ibat.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER IV, 66장3)

SEARCH

MENU NAVIGATION