라틴어 문장 검색

ceterum hic Syriae, ille Iudaeae praepositus, vicinis provinciarum administrationibus invidia discordes, exitu demum Neronis positis odiis in medium consuluere, primum per amicos, dein praecipua concordiae fides Titus prava certamina communi utilitate aboleverat, natura atque arte compositus adliciendis etiam Muciani moribus.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER II, 5장6)
auditique saepius in Syria Iudaeaque Caesares quam inspecti.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER II, 6장4)
septem legiones statim et cum ingentibus auxiliis Syria Iudaeaque;
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER II, 6장8)
quorum morte exterriti qui aderant, simul ignara et alieni metus socia imperitorum turba in verba Vitellii iuravere.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER II, 16장5)
Igitur nuntio adlato pulsam Trevirorum alam Tungrosque a classe Othonis et Narbonensem Galliam circumiri, simul cura socios tuendi et militari astu cohortis turbidas ac, si una forent, praevalidas dispergendi, partem Batavorum ire in subsidium iubet.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER II, 28장1)
quod ubi auditum vulgatumque, maerere socii, fremere legiones.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER II, 28장2)
Vix credibile memoratu est quantum superbiae socordiaeque Vitellio adoleverit, postquam speculatores e Syria Iudaeaque adactum in verba eius Orientem nuntiavere.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER II, 73장1)
tibi e Iudaea et Syria et Aegypto novem legiones integrae, nulla acie exhaustae, non discordia corruptae, sed firmatus usu miles et belli domitor externi:
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER II, 76장18)
ne tamen Mucianum socium spreveris, quia aemulum non experiris.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER II, 77장2)
est Iudaeam inter Syriamque Carmelus:
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER II, 78장7)
illa Syriae, hoc Iudaeae caput est.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER II, 78장16)
Titum instare Iudaeae, Vespasianum obtinere claustra Aegypti placuit:
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER II, 82장9)
Mucianus cum expedita manu, socium magis imperii quam ministrum agens, non lento itinere, ne cunctari videretur, neque tamen properans, gliscere famam ipso spatio sinebat, gnarus modicas viris sibi et maiora credi de absentibus;
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER II, 83장1)
proinde socii de imperio utriusque coniectabant, sed experimentum contra fuit.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER II, 97장8)
aperte descendisse in causam videbatur, eoque gravior militibus erat culpae vel gloriae socius.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER III, 3장3)

SEARCH

MENU NAVIGATION