라틴어 문장 검색

sic itur ad astra, dis genite et geniture deos.
(세네카, De Consolatione ad Marciam, L. Annaei Senecae dialogorum Liber VI: ad Marciam, De Consolatione 84:4)
Vide- bis illic innumerabiles stellas micare, videbis uno sidere omnia implere solem, cotidiano cursu diei noctisque spatia signantem, annuo aestates hiemesque aequalius quidem dividentem.
(세네카, De Consolatione ad Marciam, L. Annaei Senecae dialogorum Liber VI: ad Marciam, De Consolatione 101:2)
an illud verum sit, quo maxime probatur homines divini esse spiritus, partem ac veluti scintillas quasdam astrorum in terram desiluisse atque alieno loco haesisse.
(세네카, De Otio, Liber VIII, ad Serenvm: de otio 29:6)
ferro minax hinc terret Orion deos suasque Perseus aureus stellas habet;
(세네카, Hercules Furens 1:6)
escendat licet meumque victrix teneat Alcmene locum, pariterque natus astra promissa occupet, in cuius ortus mundus impendit diem tardusque Eoo Phoebus effulsit mari retinere mersum iussus Oceano iubar.
(세네카, Hercules Furens 1:11)
nec in astra lenta veniet ut Bacchus via:
(세네카, Hercules Furens 1:32)
signum celsi glaciale poli septem stellis Arcados ursae lucem verso temone vocat.
(세네카, Hercules Furens 2:3)
Alium multis gloria terris tradat et omnes fama per urbes garrula laudet caeloque parem tollat et astris;
(세네카, Hercules Furens 2:27)
qui scelera terra quique persequitur mari ac saeva iusta sceptra confringit manu nunc servit absens fertque quae fieri vetat, tenetque Thebas exul Herculeas Lycus, sed non tenebit, aderit et poenas petet subitusque ad astra emerget;
(세네카, Hercules Furens 3:29)
qui gubernat astra, qui nubes quatit, non latuit infans rupis Idaeae specu?
(세네카, Hercules Furens 7:3)
astra inoffensos agant aeterna cursus, alta pax gentes alat:
(세네카, Hercules Furens 13:15)
unde tot stellae polum implent diurnae?
(세네카, Hercules Furens 13:23)
astra promittit pater.
(세네카, Hercules Furens 14:4)
me refugit orbis, astra transversos agunt obliqua cursus, ipse Titan Cerberum meliore vultu vidit, o fidum caput, Theseu, latebram quaere longinquam abditam;
(세네카, Hercules Furens 20:10)
quid astra, genitor, quid negas?
(세네카, Hercules Oetaeus 1:7)

SEARCH

MENU NAVIGATION