라틴어 문장 검색

Subit tamen et haec vita contemptus periculum, si omnia omnibus patent ;
(세네카, De Tranquillitate Animi, Liber IX, ad Serenum: de tranquillitate animi 146:2)
nam voluptatibus et timoribus proiectis pro illis, quae parva ae fragilia sunt et ipsis flagitiis noxia, ingens gaudium subit, inconcussum et aequale, tum pax et concordia animi et magnitudo cum mansuetudine ;
(세네카, De Vita Beata, Liber VII: ad Gallionem, De Vita Beata 16:2)
Si corporis dotes et apta naturae conservarimus diligenter et impavide tamquam in diem data et fugacia, si non subierimus eorum servitutem nec nos aliena possederint, si corpori grata et adventicia eo nobis loco fuerint, quo sunt in castris auxilia et armaturae leves - serviant ista, non imperent - , ita demum utilia sunt menti.
(세네카, De Vita Beata, Liber VII: ad Gallionem, De Vita Beata 38:3)
Tu voluptatem complecteris, ego compesco ;
(세네카, De Vita Beata, Liber VII: ad Gallionem, De Vita Beata 51:3)
Malo gaudia temperare, quam dolores compescere.
(세네카, De Vita Beata, Liber VII: ad Gallionem, De Vita Beata 131:7)
Quem- admodum corpus in proclivi retineri debet, adversus ardua impelli, ita quaedam virtutes in proclivi sunt, quaedam clivum subeunt.
(세네카, De Vita Beata, Liber VII: ad Gallionem, De Vita Beata 134:1)
ex quo apparet summi ingenii uiro non iudicium defuisse ad conpescendam Ticentiam carminum suorum;
(세네카, Excerpta Controversiae, excerpta controversiarum: liber secundus, iusiurandum mariti et uxoris.47)
clarescit dies ortuque Titan lucidus croceo subit.
(세네카, Hercules Furens 1:59)
Pro numinum vis summa, pro caelestium rector parensque, cuius excussis tremunt humana telis, impiam regis feri compesce dextram!
(세네카, Hercules Furens 8:1)
pectoris sani parum magni tamen compesce dementem impetum.
(세네카, Hercules Furens 14:15)
Compesce lacrimas saltem et aerumnas doma malisque tantis Herculem indomitum refer mortemque differ:
(세네카, Hercules Oetaeus 20:38)
Compesce voces, indutum Alcidae genus miseraeque fato similis Alcmenae nepos:
(세네카, Hercules Oetaeus 21:23)
Compesce diras, genitor, irarum minas;
(세네카, Hercules Oetaeus 21:47)
'deforme letum, mater, Herculeum facis, compesce lacrimas' inquit, 'introrsus dolor femineus abeat;
(세네카, Hercules Oetaeus 24:37)
mundus impositus tuas compescet umbras teque Tartareus canis inhibere poterit?
(세네카, Hercules Oetaeus 26:8)

SEARCH

MENU NAVIGATION