라틴어 문장 검색

vocati deinde ad contionem qui pridie venerant, ferociter in forum ad tribunal imperatoris, ut ultro territuri succlamationibus, concurrunt.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVIII 397:1)
tum omnis ferocia concidit et, ut postea fatebantur, nihil aeque eos terruit quam praeter spem robur et colos imperatoris, quem adfectum visuros crediderant, voltusque qualem ne in acie quidem aiebant meminisse.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVIII 399:1)
nihil igitur me isto exemplo terrueris.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVIII 662:1)
Romani imperatores ut turbatos hostium ordines et trepidationem pavoremque et fluctuantia viderunt signa, hortantur, orant milites ut perculsos invadant neu restitui aciem patiantur.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Book XXIX권 40:2)
itaque primo terror pavorque, dein maestitia animos incessit:
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Book XXIX권 55:2)
iam non in maritimos modo agros conspectu primum classis, dein egredientium in terram pavor terrorque pervenerat, sed in ipsas urbes.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Book XXIX권 386:1)
eo maior tum fuga pavorque in urbe fuit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Book XXIX권 391:1)
Masinissa ex composito nunc terrentis, nunc timentis modo aut ipsis obequitabat portis aut cedendo, cum timoris simulatio audaciam hosti faceret, ad insequendum temere eliciebat.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Book XXIX권 472:1)
tum ad spectaculum tam foedum comploratio orta, et partim pavore moenia sunt deserta, partim repentino consensu gratiam apud victorem quaerentium patefactae portae.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXX 152:1)
tum primum commota hostium acies, simul omnibus equitibus, ut aversos videre elephantos, ad augendum pavorem ac tumultum effusis.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXX 251:1)
transitu in Italiam Hannibalis quantum terroris pavorisque esset meminisse.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXX 284:2)
ut omnium obliviscaris aliorum, satis ego documenti in omnes casus sum, quem, modo castris inter Anienem atque urbem vestram positis signa inferentem ac iam prope scandentem moenia Romana, hic cernas duobus fratribus, fortissimis viris, clarissimis imperatoribus orbatum ante moenia prope obsessae patriae quibus terrui vestram urbem, ea pro mea deprecantem.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXX 397:2)
mauros Numidasque Masinissae inpotenti futuro dominatu terret;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXX 445:1)
inde pavor fugaque etiam armatos cepit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXI 20:1)
aliquantum ante aciem cum equitibus paucis evectus in medios hostes ingentem cum suis ardorem pavorem hostibus iniecit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXI 269:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION