라틴어 문장 검색

Huc omnis populi passim matrumque patrumque obvia turba ruit, quaeque ignes, Troica, servant, Vesta, tuos, laetoque deum clamore salutant.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 15권 64:1)
cetera turba palam titulos ostendet apertos, et sua detecta nomina fronte geret;
(푸블리우스 오비디우스 나소, 슬픔, 1권, poem 156)
pro superi viridesque dei, quibus aequora curae, utraque iam vestras sistite turba minas, quamque dedit vitam mitissima Caesaris ira, hanc sinite infelix in loca iussa feram, si quantam merui, poena me perdere vultis, culpa mea est ipso iudice morte minor.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 슬픔, 1권, poem 236)
cetera Fortunae, non mea turba fuit.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 슬픔, 1권, poem 510)
dum stetimus, turbae quantum satis esset, habebat nota quidem, sed non ambitiosa domus, at simul impulsa est, omnes timuere ruinam, cautaque communi terga dedere fugae.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 슬픔, 1권, poem 912)
optavi, peteres caelestia sidera tarde, parsque fui turbae parva precantis idem, et pia tura dedi pro te, cumque omnibus unus ipse quoque adiuvi publica vota meis.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 슬픔, 2권, poem 126)
ergo hominum quaesitum odium mihi carmine, quosque debuit, est vultus turba secuta tuos.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 슬픔, 2권, poem 139)
sit quoque nostra domus vel censu parva vel ortu, ingenio certe non latet illa meo, quo videar quamvis nimium iuvenaliter usus, grande tamen toto nomen ab orbe fero, turbaque doctorum Nasonem novit et audet non fastiditis adnumerare viris.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 슬픔, 2권, poem 154)
ultima perpetior medios eiectus in hostes, nec quisquam patria longius exul abest, solus ad egressus missus septemplicis Histri Parrhasiae gelido virginis axe premor - Ciziges et Colchi Tereteaque turba Getaeque Danuvii mediis vix prohibentur aquis - cumque alii causa tibi sint graviore fugati, ulterior nulli, quam mihi, terra data est.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 슬픔, 2권, poem 179)
di, precor, atque adeo - neque enim mihi turba roganda est Caesar, ades voto, maxime dive, meo!
(푸블리우스 오비디우스 나소, 슬픔, 3권, poem 141)
nec vos, Pierides, nec stirps Letoïa, vestro docta sacerdoti turba tulistis opem.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 슬픔, 3권, poem 22)
cetera fac curae sit tibi turba palam.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 슬픔, 3권, poem 1411)
namque deorum cetera cum magno Caesare turba facit, meque tot adversis cumulant, quot litus harenas, quotque fretum pisces, ovaque piscis habet, vere prius flores, aestu numerabis aristas, poma per autumnum frigoribusque nives, quam mala, quae toto patior iactatus in orbe, dum miser Euxini litora laeva peto.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 슬픔, 4권, poem 123)
sic certe in patria per breve tempus ero, vera tamen capiet populus spectacula felix, laetaque erit praesens cum duce turba suo.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 슬픔, 4권, poem 220)
urbis abest facies, absunt, mea cura, sodales, et, qua nulla mihi carior, uxor abest, vulgus adest Scythicum bracataque turba Getarum:
(푸블리우스 오비디우스 나소, 슬픔, 4권, poem 623)

SEARCH

MENU NAVIGATION