라틴어 문장 검색

Primi omnium Ephesii adiere, memorantes non, ut vulgus crederet, Dianam atque Apollinem Delo genitos:
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER III, 61장1)
Proximi hos Magnetes L. Scipionis et L. Sullae constitutis nitebantur, quorum ille Antiocho, hic Mithridate pulsis fidem atque virtutem Magnetum decoravere, uti Dianae Leucophrynae perfugium inviolabile foret.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER III, 62장1)
auctaque et apud hostis eius rei fama, quo venientem ducem exterrerent, atque illo augente audita, ut maior laus compositis et, si duravissent, venia iustior tribueretur.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XII, 40장3)
at Agrippinae is pavor, ea consternatio mentis, quamvis vultu premeretur, emicuit ut perinde ignaram fuisse <atque> Octaviam sororem Britannici consti- terit:
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XIII, 16장8)
medio temporis tantum honorum atque opum in me cumulasti ut nihil felicitati meae desit nisi moderatio eius.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XIV, 53장3)
ex quo accidit, cum aedis Iovis Feretrii in Capitolio, ab Romulo constituta, vetustate atque incuria detecta prolaberetur, ut Attici admonitu Caesar eam reficiendam curaret.
(코르넬리우스 타키투스, Vitae, Ex Libro de Latinis Historicis, 20장 3:1)
et quae nouo more iudicium maiestatis apud populum mulier subiit, quod in conferta multitudine aegre procedente carpento palam optauerat, ut frater suus Pulcher reuiuisceret atque iterum classem amitteret, quo minor turba Romae foret.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Tiberius, 2장 3:2)
ferebant in Hispania Icelum e ueteribus concubinis de Neronis exitu nuntiantem non modo artissimis osculis palam exceptum ab eo, sed ut sine mora uelleretur oratum atque seductum.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Galba, 22장 1:3)
si urbanus esses aut Sabinus aut Tiburs aut parcus Umber aut obesus Etruscus aut Lanuvinus ater atque dentatus aut Transpadanus, ut meos quoque attingam, aut qui libet qui puriter lavit dentes, tamen renidere usque quaque te nollem;
(가이우스 발레리우스 카툴루스, 노래, Lyrics , Poem 397)
Celtiberia in terra, quod quisque minxit, hoc sibi solet mane dentem atque russam defricare gingivam, ut quo iste vester expolitior dens est, hoc te amplius bibisse praedicet loti.
(가이우스 발레리우스 카툴루스, 노래, Lyrics , Poem 3910)
et quamvis meridiem atque septentrionem in Asya exagitaverit, ut Orosius memorat, nunquam tamen dimidiam partem orbis obtinuit;
(단테 알리기에리, De monarchia, Liber Secundus 24:3)
Atque ita factum est, ut, qui me prius docuerat virtutibus suis, quomodo stans non caderem, doceret per paenitentiam, quomodo cadens resurgerem.
(히에로니무스, 편지들, Ad Oceanum De Morte Fabiolae 4:12)
Si te propositi nondum pudet atque eadem est mens, ut bona summa putes aliena vivere quadra;
(유베날리스, 풍자, 1권, Satura V1)
nec enim fas erat ut liber esset receptator hostium atque defensor.
(루키우스 안나이우스 플로루스, Epitome Rerum Romanorum, 1권, BELLUM GALLICUM 9:2)
quare aut congressa peribunt aut ita diffugient, ut tempestate coacta fulmina diffugere atque imbris ventosque videmus.
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Primus 18:12)

SEARCH

MENU NAVIGATION