라틴어 문장 검색

colles imminebant nudi sinistro lateri Carthaginiensium, dextro Romanorum, neutris suspecti, quod nihil silvae neque ad insidias latebrarum habebant.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVII 611:2)
neutris quicquam quo latius tenderetur ad munimenta adiectum.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVII 690:3)
nam Romae neuter animi habitus satis dici enarrarique potest, nec quo incerta expectatione eventus civitas fuerat, nec quo victoriae famam accepit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVII 729:1)
acies pro vallo stetit instructa, et cum ab neutris pugna coepta esset, iam die ad occasum inclinante a Poeno prius, deinde ab Romano in castra copiae reductae.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVIII 202:3)
ab neutra parte procursum telumve missum aut vox ulla orta.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVIII 203:2)
ubi quisque mortem oppeteret, id referre, utrum in pugna et in acie, ubi Mars communis et victum saepe erigeret et adfligeret victorem, an postmodo, cremata et diruta urbe, ante ora captarum coniugum liberorumque, inter verbera et vincula, omnia foeda atque indigna passi exspirarent.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVIII 295:2)
utrum exercitus exercitui, an duces ducibus, an dignitas, an causa comparari poterat?
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVIII 432:1)
Poenus in re subita parumper incertus trepidavit utrum quinqueremem sequeretur an in hostes rostra converteret.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVIII 453:1)
utramque fortunam expertis permittere sese utrum propitios an iratos habere Romanos mallent.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVIII 508:1)
si altera utra victoria novis consulibus relinquenda est, prior cum maior clariorque, causa etiam insequentis fuerit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVIII 613:2)
Hannibalem utrum tandem extremus angulus agri Bruttii, frustra iam diu poscentem ab domo auxilia, an propinqua Carthago et tota socia Africa potentiorem armis virisque faciet?
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVIII 639:1)
neutrum faciam, patres conscripti, et, si nulla alia re, modestia certe et temperando linguae adulescens senem vicero.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVIII 684:1)
alteri Bruttii et bellum cum Hannibale cum eo exercitu, quem (mallet). L. Veturius et Q. Caecilius sortirentur inter se compararentve uter in Bruttiis duabus legionibus quas consul reliquisset rem gereret, imperiumque in annum prorogaretur cui ea provincia evenisset.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVIII 694:1)
In discrimine est nunc humanum omne genus, utrum vos an Carthaginienses principes orbis terrarum videat.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Book XXIX권 230:2)
vix ratio iniri potest uter casus civitati sit detestabilior, cum hostes bello urbem cepere, an cum exitiabilis tyrannus vi atque armis oppressit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Book XXIX권 243:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION