라틴어 문장 검색

sed quia nisi magno apparatu, tormentis machinisque, tam valida urbs capi non poterat, relicto ad exercitum collega Romam est profectus, ut senatum ad excidendum Antium hortaretur.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VI 92:1)
primam aciem auctor pugnae instruit, subsidia Camillus firmat validamque stationem pro castris opponit;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VI 251:2)
et, quod multitudo suppeditabat, aliquot validas cohortes in castris armatas instructasque reliquerant, quae inter commissum iam certamen, ubi vallo appropinquasset hostis, erumperent.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VI 253:2)
tertium longe validissimum P. Valerius et L. Aemilius ad Satricum duxere.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VI 333:3)
namque eo anno adversus Samnites, gentem opibus armisque validam, mota arma;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VII 297:2)
confestim signa mota relictisque impedimentis castrorum cum valido raptim agitur agmen;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VII 419:1)
consul educto in aestiva milite, dum quietos Samnites habebat, exercitum purgare missionibus turbulentorum hominum instituit, aliis emerita dicendo stipendia esse, alios graves iam aetate aut viribus parum validos.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VII 441:1)
valida admodum numero manus erat nec quicquam ad iusti exercitus formam praeter ducem deerat.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VII 448:1)
oppidum captum redditumque Privernatibus praesidio valido imposito;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VIII 4:4)
duo primi pili ex utraque acie inter triarios erant, Romanus corpore haudquaquam satis validus, ceterum strenuus vir peritusque militiae, Latinus viribus ingens bellatorque primus, notissimi inter se, quia pares semper ordines duxerant.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VIII 116:1)
Camillus ad Pedum cum Tiburtibus, maxime valido exercitu, maiore mole quamquam aeque prospero eventu pugnat.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VIII 189:2)
Vitruvio nec ut vallo se teneret adversus validiorem sana constare mens, nec ut longius a castris dimicaret animus suppetere;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VIII 274:1)
senatus de Vitruvio Privernatibusque consultus consulem Plautium dirutis Priverni muris praesidioque valido imposito ad triumphum accersit:
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VIII 290:1)
eam solam gentem restare, nec eam ipsam satis validam, quando Lucanus defecerit;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VIII 382:2)
itaque subinde exsequuntur quaerendo a consule legati quonam se pacto paucos et infirmos crederet praesidio tam valido et armato vim allaturos.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber IX 222:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION