라틴어 문장 검색

"abducit genitor saevumque minatur indignans veniam, qualis leo rupe sub alta, quem viridem quondam silvae montesque tremebant, iam piger et longo iacet exarmatus ab aevo, magna tamen facies et non adeunda senectus;"
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 11권413)
At non plebeio fumare Menoecea busto rex genitor Thebaeque sinunt, nec robora vilem struxerunt de more rogum;
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 12권23)
post aspera visu, ac deflenda tamen, digno plangore Nealce Hippomedonta ciens, vatis mox impia coniunx heu vacuos positura rogos.
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 12권57)
Habetis, quod sciam, et vos Sibyllam, quatinus appellatio ista verae vatis dei veri passim super ceteros qui vaticinari videbantur usurpata est.
(테르툴리아누스, Apologeticum, 19장 1:25)
Successor autem regni eorum factus est Anna filius Eni de regio genere, uir optimus, atque optimae genitor sobolis, de quibus in sequentibus suo tempore dicendum est;
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER TERTIUS., CAP. XVIII.10)
Phoebe, sacras Messalinum sine tangere chartas uatis, et ipse precor quid canat illa doce.
(티불루스, Elegiae, 2권, poem 511)
haec cecinit uates et te sibi, Phoebe, uocauit, iactauit fusas et caput ante comas.
(티불루스, Elegiae, 2권, poem 533)
at tu, nam diuum seruat tutela poetas, praemoneo, uati parce, puella, sacro, ut Messalinum celebrem, cum praemia belli ante suos currus oppida uicta feret, ipse gerens laurus:
(티불루스, Elegiae, 2권, poem 554)
"quare ego quae dico non fallax accipe uates quodque deus uero Cynthius ore feram."
(티불루스, Elegiae, 3권, poem 423)
et cecinere vates, cuius civitatis eam civis Dianae immolasset, ibi fore imperium;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber I 460:1)
quae visa species haud per ambages arcem eam imperii caputque rerum fore portendebat, idque ita cecinere vates, quique in urbe erant quosque ad eam rem consultandam ex Etruria acciverant.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber I 562:1)
itaque cum ad publica prodigia Etrusci tantum vates adhiberentur, hoc velut domestico exterritus visu Delphos ad maxime inclitum in terris oraculum mittere statuit;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber I 571:1)
motique ita numinis causam nullam aliam vates canebant publice privatimque nunc extis nunc per aves consulti, quam haud rite sacra fieri.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber II 465:2)
nec falsus vates fuit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber IV 498:1)
quod primo velut temere iactum sperni, agitari deinde sermonibus coeptum est, unus ex statione Romana percontatus proximum oppidanorum iam per longinquitatem belli commercio sermonum facto, quisnam is esset qui per ambages de lacn Albano iaceret, postquam audivit haruspicem esse, vir haud intacti religione animi, causatus de privati portenti procuratione si operae illi esset consulere velle, ad conloquium vatem elicuit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber V 173:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION