라틴어 문장 검색

Verba ipsa qui volet legere, ubi quaerere debeat indicavi.
(Macrobii Saturnalia, Liber III, XIII. 15:2)
Profer, inquit, in medium quae de hac quoque parte lectu comperisti:
(Macrobii Saturnalia, Liber III, XIV. 1:4)
Nam illam orationem quis est qui non legerit, in qua populum Romanum obiurgat quod Roscio gestum agente tumultuarit?
(Macrobii Saturnalia, Liber III, XIV. 12:1)
Bene, inquit, opifici deo a rure Mantuano poetam conparas, quem Graecos rhetoras, quorum fecisti mentionem, nec omnino legisse adseveraverim.
(Macrobii Saturnalia, Liber V, II. 1:2)
qui volet legere ex hoc versu habebit exordium:
(Macrobii Saturnalia, Liber V, IV. 4:3)
Sed audite unde Virgilius hoc nomen acceperit, qui, ut dixi, quod epitheton ipsiusce legerat sociae eius inposuit.
(Macrobii Saturnalia, Liber V, XXII. 3:2)
In tertio libro cursim legitur, neque unde translatum sit quaeritur:
(Macrobii Saturnalia, Liber V, XXII. 11:1)
Etsi vereor me, dum ostendere cupio quantum Virgilius noster ex antiquiorum lectione profecerit et quos ex omnibus flores vel quae in carminis sui decorem ex diversis ornamenta libaverit, occasionem reprehendendi vel inperitis vel malignis ministrem, exprobrantibus tanto viro alieni usurpationem, nec considerantibus hunc esse fructum legendi, aemulari ea quae in aliis probes et quae maxime inter aliorum dicta mireris in aliquem usum tuum oportuna derivatione convertere, quod et nostri tam inter se quam a Graecis et Graecorum excellentes inter se saepe fecerunt.
(Macrobii Saturnalia, Liber VI, I. 2:2)
Denique et iudicio transferendi et modo imitandi consecutus est ut quod apud illum legerimus alienum aut illius esse malimus aut melius hic quam ubi natum est sonare miremur.
(Macrobii Saturnalia, Liber VI, I. 6:1)
post haec quaedam de his quae ab Homero sumpta sunt ostendam non ipsum ab Homero tulisse, sed prius alios inde sumpsisse, et hunc ab illis, quos sine dubio legerat, transtulisse.
(Macrobii Saturnalia, Liber VI, I. 7:3)
Et quia longum est numerosos versus ex utroque transcribere, libros veteres notabo, ut qui volet illic legendo aequalitatem locorum conferendo miretur.
(Macrobii Saturnalia, Liber VI, II. 30:2)
Ego conabor ostendere hunc studiosissimum vatem et de singulis verbis veterum aptissime iudicasse, et inseruisse lecta operi suo verba, quae nobis nova videri facit incuria vetustatis:
(Macrobii Saturnalia, Liber VI, IV. 1:3)
sed quae scripta apud idoneos auctores legi proferre in medium non pigebit.
(Macrobii Saturnalia, Liber VI, VIII. 17:2)
Legisse apud philosophum Graecum memini (ni fallor, ille Aristoteles fuit in libro quem de ebrietate conposuit) mulieres raro in ebrietatem cadere, crebro senes:
(Macrobii Saturnalia, Liber VII, VI. 15:1)
Nuper in Tusculano meo fui, cum vindemiales fructus pro annua sollemnitate legerentur.
(Macrobii Saturnalia, Liber VII, VII. 14:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION