라틴어 문장 검색

caeno subnixa tenaci mergitur et pingui suspirat corpore moles more suis, dapibus quae iam devota futuris turpe gemit, quotiens Hosius mucrone corusco armatur cingitque sinus secumque volutat, quas figat verubus partes, quae frusta calenti mandet aquae quantoque cutem distendat echino:
(클라우디아누스, In Eutropium, Liber Posterior 2:256)
postquam iura ferox in se communia Caesar transtulit et lapsi mores desuetaque priscis artibus in gremium pacis servile recessi, tot mihi pro meritis Libyam Nilumque dedere, ut dominam plebem bellatoremque senatum classibus aestivis alerent geminoque vicissim litore diversi complerent horrea venti.
(클라우디아누스, De Bello Gildonico 1:37)
scilicet egregius morum magnoque tuendus et cuius meritis pietas in fratre recedat!
(클라우디아누스, De Bello Gildonico 1:152)
cui placet, australes Gildo condonat habenas tantaque mutatos sequitur provincia mores.
(클라우디아누스, De Bello Gildonico 1:181)
te bellante mori?
(클라우디아누스, De Bello Gildonico 1:258)
sed quod magis utile factu atque hosti gravius (sensus adverte) docebo est illi patribus, sed non et moribus isdem Mascezel, fugiens qui dira piacula fratris spesque suas vitamque tuo commisit asylo.
(클라우디아누스, De Bello Gildonico 1:265)
"Nonne mori satius, vitae quam ferre pudorem?
(클라우디아누스, De Bello Gildonico 1:301)
iam non in pecorum morem formidine clausi prospicimus saevos campis ardentibus ignes alta nec incertis metimur flumina votis excidio latura moram nec poscimus amnes undosam servare fidem nubesque fugaces aut coniuratum querimur splendere serenum.
(클라우디아누스, De Bello Gothico 2:12)
nubibus intactum Macedo miratur Olympum more pererratum campi;
(클라우디아누스, De Bello Gothico 2:54)
interdum fugiens Parthorum more sequentem vulnerat;
(클라우디아누스, ex Carminibus Minoribus, De hystrice12)
Quodsi omnis nostrae paulatim industria vitae fluxit ab exemplis, quidquid procul appetit hostem, hinc reor inventum, morem hinc traxisse Cydonas bellandi Parthosque retro didicisse ferire prima sagittiferae pecudis documenta secutos.
(클라우디아누스, ex Carminibus Minoribus, De hystrice29)
iam sponte crematur ut redeat gaudetque mori festinus in ortum.
(클라우디아누스, ex Carminibus Minoribus, Phoenix22)
illic, ut perhibent, patriam de more reponit congeriem vultumque dei veneratus erilem iam flammae commendat onus, iam destinat aris semina reliquiasque sui:
(클라우디아누스, ex Carminibus Minoribus, Phoenix41)
illis conubium celebrat de more sacerdos.
(클라우디아누스, ex Carminibus Minoribus, De Magnete14)
sit Claudia felix teste dea castosque probet sub numine mores absolvens puppisque moras crimenque pudoris:
(클라우디아누스, ex Carminibus Minoribus, Laus Serenae12)

SEARCH

MENU NAVIGATION