라틴어 문장 검색

Cum eo tu voluntariam societatem coibas qui te in hereditaria societate fraudarat, et eum iudicio tuo comprobabas quem spoliatum fama fortunisque omnibus arbitrabare?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 큉크티우스 변호문, 24장 1:9)
tum illa, ut mos in Sicilia est omnium Veneriorum et eorum qui a Venere se liberaverunt, ut praefecto illi religionem Veneris nomine obiceret, dixit et se et sua Veneris esse.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Quae Divinatio Dicitur, 17장 1:8)
voltis post liberam civitatem ab iis ipsis, qui liberaverunt?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Paradoxa stoicorum ad M. Brutum, Paradoxon I, 2장 2:2)
Brutum si qui roget, quid egerit in patria liberanda, si quis item reliquos eiusdem consilii socios, quid spectaverint, quid secuti sint:
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Paradoxa stoicorum ad M. Brutum, Paradoxon I, 2장 3:1)
quae autem fortuna, vel ignorata vel voluntaria.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 토피카, 17장 1:1)
Etiam ea quae fiunt partim sunt ignorata partim voluntaria;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 토피카, 17장6)
voluntaria, quae consilio.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 토피카, 17장8)
Specie autem comparantur, ut anteponantur quae propter se expetenda sunt eis quae propter aliud et ut innata atque insita adsumptis atque adventiciis, integra contaminatis, iucunda minus iucundis, honesta ipsis etiam utilibus, pro- clivia laboriosis, necessaria non necessariis, sua alienis, rara vulgaribus, desiderabilia eis quibus facile carere possis, perfecta incohatis, tota partibus, ratione utentia rationis experti- bus, voluntaria necessariis, animata inanimis, naturalia non naturalibus, artificiosa non artificiosis.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 토피카, 18장 3:2)
Mettensi s. IX subscriptio contulimus ut potuimus uoluntariae communem operam indicare videtur cum sequatur:
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 머리말153)
Cum defensionum laboribus senatoriisque muneribus aut omnino aut magna exparte essem ali quando liberatus r&ulime bru te te hortante maxime adea studia quę retenta animo re missa temporibus longo inter vallo intermissa revocavi.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 머리말163)
Cum defensionum laboribus senatoriisque muneribus aut omnino aut magna ex parte essem aliquando liberatus, rettuli me, Brute, te hortante maxime ad ea studia, quae retenta animo, remissa temporibus, longo intervallo intermissa revocavi, et cum omnium artium, quae ad rectam vivendi viam pertinerent, ratio et disciplina studio sapientiae, quae philosophia dicitur, contineretur, hoc mihi Latinis litteris inlustrandum putavi, non quia philosophia Graecis et litteris et doctoribus percipi non posset, sed meum semper iudicium fuit omnia nostros aut invenisse per se sapientius quam Graecos aut accepta ab illis fecisse meliora, quae quidem digna statuissent, in quibus elaborarent.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 1권 1:1)
quare si, ut ista non disserantur, liberari mortis metu possumus, id agamus;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 1권 23:5)
liberatos enim se per eum dicunt gravissimis dominis, terrore sempiterno et diurno ac nocturno metu.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 1권 47:2)
si enim, quod numquam vidimus, id quale sit intellegere non possumus, certe et deum ipsum et divinum animum corpore liberatum cogitatione complecti possumus.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 1권 50:4)
sed tamen in vita occupata atque, ut Neoptolemi tum erat, militari pauca ipsa multum saepe prosunt et ferunt fructus, si non tantos quanti ex universa philosophia percipi possunt, tamen eos quibus aliqua ex parte interdum aut cupiditate aut aegritudine aut metu liberemur.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 2권 2:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION