라틴어 문장 검색

Illic in loco eodem consilio cum suis habito, considerabat quia in hoc tempore nihil contra Ascalonem [0662C] assultus ei proficerent, vel in satis, vel in vineis sive in arboribus depopulandis, eo quod radicitus regione ante hos dies saepius vastata igne et praeda, nihil intactum extra urbem reliquisset.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER X 32:1)
Cives vero et milites Arabes nequaquam a moenibus urbis ullos suorum procedere permiserunt.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER X 32:2)
- De quodam principe urbis Femiae occiso per socium suum Botherum, quem cives sui persequuntur.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER X 33:2)
Universos enim cives et primos urbis Botherus, traditor sceleratus, blandis promissis et magnis muneribus corruperat;
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER X 36:5)
- Tankradus ad tempus recedens, post Pascha urbem Femiam obsidione vallavit.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER X 37:2)
Tankradus quidem videns sibi cives aversos, ante [0663C] urbis moenia tentoria locavit;
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER X 38:1)
Tankradus autem, nuntiis eorum auditis et benigne remissis, libenti animo eos sibi in auxilium adfuturos annuit, foedus cum eis percutiens de omnibus quae circa urbem et adversus cives et Botherum acturus esset.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER X 40:3)
- Ubi a Christianis urbe vallata, Botherus cum civibus suis se tradidit manibus Tankradi.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER X 41:2)
Dehinc Tankradus a suis consilio accepto, eo quod longae obsidionis taedio fatigati essent, et jam usque ad Augustum mensem consedissent, petitioni Botheri et civium acquievit, videlicet ut Bothero dextram daret, civibus parceret, urbem pacifice intraret, redditamque obtineret.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER X 42:5)
- Quomodo Ascalonitis Joppen obsidentibus, cives urbis a rege consolati, contra eos portis egressi praevaluerunt.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER X 61:2)
- Quod Boemundus de Italia cum exercitu reversus, Dyrrhachium, Graecorum urbem, obsederit.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER X 77:3)
- Qualiter Conrado in Italia commorante, Boemundus, moenia Dyrrhachii urbis impugnaverit.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER X 79:2)
Obsidione itaque tempore veris undique locata, Boemundus machinas et tormenta lapidum fieri instituit quibus urbs oppugnaretur.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER X 80:2)
Post haec Boemundus gravius assultum ad urbis Dyrrhachii ruinam iteravit, machinas et tormenta applicans ut custodes territi ex nova victoria quam adeptus erat portas sibi aperirent.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER X 82:5)
Sed urbis defensores minime adhuc minis et assultibus his mellescere aut absterreri poterant:
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER X 82:6)

SEARCH

MENU NAVIGATION