라틴어 문장 검색

"illa patres in honore pio matresque tuetur, illa comes pueris virginibusque venit, illa datos fasces commendat eburque curule, illa coronatis alta triumphat equis."
(푸블리우스 오비디우스 나소, 행사력, 5권27)
at postquam virtus annis adolevit, in apros audet et hirsutas comminus ire leas, dumque petit latebras fetae catulosque leaenae, ipse fuit Libycae praeda cruenta ferae, mater Hyan et Hyan maestae flevere sorores cervicemque polo suppositurus Atlas, victus uterque parens tamen est pietate sororum:
(푸블리우스 오비디우스 나소, 행사력, 5권93)
"virgo est, et spretos bis tamen ulta focos, Hippolyte infelix, velles coluisse Dionen, cum consternatus diripereris equis."
(푸블리우스 오비디우스 나소, 행사력, 5권188)
fana tamen veteres illis clausere diebus, ut nunc ferali tempore operta vides, nec viduae taedis eadem nec virginis apta tempora:
(푸블리우스 오비디우스 나소, 행사력, 5권290)
tum quoque priscorum virgo simulacra virorum mittere roboreo scirpea ponte solet.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 행사력, 5권388)
cur sit virginibus, quaeris, dea culta ministris?
(푸블리우스 오비디우스 나소, 행사력, 6권178)
quid mirum, virgo si virgine laeta ministra admittit castas ad sua sacra manus?
(푸블리우스 오비디우스 나소, 행사력, 6권182)
iure igitur virgo est, quae semina nulla remittit nec capit et comites virginitatis amat.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 행사력, 6권184)
iusserat, et fratris virgo Saturnia iussis annuit, et mediae tempora noctis erant, iam ducibus somnum dederat labor:
(푸블리우스 오비디우스 나소, 행사력, 6권243)
- Lydia se scopulis ut virgo misit ab altis, Dixerat invito quae mala verba deo . Feta tibi occurrat patrio popularis in arvo, Sitque Phalaeceae causa leaena necis . Quique Lycurgiden letavit , et arbore natum ;
(푸블리우스 오비디우스 나소, Ibis, 1권 23:6)
Victa iacet pietas, et virgo caede madentis, ultima caelestum terras Astraea reliquit.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 1권 17:18)
sic deus et virgo est hic spe celer, illa timore.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 1권 53:6)
Viderat a patrio redeuntem Iuppiter illam flumine et "o virgo Iove digna tuoque beatum nescio quem factura toro, pete" dixerat "umbras altorum nemorum" (et nemorum monstraverat umbras), "dum calet et medio sol est altissimus orbe.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 1권 60:5)
Dum redit itque frequens, In virgine Nonacrina haesit et accepti caluere sub ossibus ignes.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 2권 34:5)
"O comitum, virgo, pars una mearum, in quibus es venata iugis?"
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 2권 35:5)

SEARCH

MENU NAVIGATION