라틴어 문장 검색

de multa damnatorum quadrigae inauratae in Capitolio positae, et in cella Iovis supra fastigium aediculae et duodecim clupea inaurata, et iidem porticum extra portam Trigeminam inter lignarios fecerunt.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXV 492:1)
centum pondo coronam auream posuerunt.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVI 408:1)
aureos torques transtulit mille quadringentos septuaginta unum, ad hoc auri pondo ducenta quadraginta septem, argenti infecti factique in Gallicis vasis, non infabre suo more factis, duo milia trecenta quadraginta pondo, bigatorum nummorum ducenta triginta quattuor.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVI 456:1)
tulit et suppellectilem regiam argenteam ac vestem magnificam, coronas aureas, dona sociarum civitatium, quadraginta quinque, spolia omnis generis.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVII 532:1)
is testis, quae vasa aurea atque argentea castris captis inter aliam praedam regiam vidisset, ea se in triumpho negabat vidisse.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVII 693:1)
in eo triumpho undequinquaginta coronae aureae translatae sunt, pecunia nequaquam pro specie regii triumphi, tetrachma Attica triginta quattuor milia ducenta, cistophori centum triginta duo milia trecenti.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVII 699:1)
argenteorum - caelata erant - mille pondo et quadringenta viginti tria, aureorum mille pondo viginti tria.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVII 709:1)
Ambracienses coronam auream consuli centum et quinquaginta pondo dederunt.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVIII 110:1)
pro argento si aurum dare mallent, darent, convenit, dum pro argenteis decem aureus unus valeret.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVIII 127:2)
orabant ut pacatus fines iniret cohiberetque a populatione agri militem, et in corona aurea quindecim talenta adferebant.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVIII 159:1)
itaque, ut quibus libertas Antiocho pulso, pax Gallis domitis data esset, non gratulatum modo venerant sed coronas etiam aureas pro suis quaeque facultatibus attulerant.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVIII 440:2)
aureae coronae centum duodecim pondo ante currum latae sunt;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXIX 57:1)
tulit coronas aureas quinquaginta duas, auri praeterea pondo centum triginta duo, argenti sedecim milia trecenta, et pronuntiavit in senatu decem milia pondo argenti et octoginta auri Q. Fabium quaestorem advehere:
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXIX 334:1)
coronas aureas tulit octoginta tres et duodecim milia pondo argenti.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXIX 508:2)
translatum argenti pondo novem milia trecenta viginti, auri octoginta pondo et duo, coronae aureae sexaginta septem.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XL 206:3)

SEARCH

MENU NAVIGATION