라틴어 문장 검색

interdum si ea civitatis disciplina est, ut plurima per senatum transigantur, gratiosi in eo viri;
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 2, letter 14 7:3)
Haec singulis disciplina gentis suae suadet atque imperat.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 4, letter 36 7:4)
Severior loci disciplina firmat ingenium aptumque magnis conatibus reddit.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 5, letter 51 11:1)
sic alias disciplinas ingenia, cum accepere, protinus praestant, haec, nisi alte descendit et diu sedit et animum non coloravit, sed infecit, nihil ex his, quae promiserat, praestat.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 8, letter 71 31:2)
Quemadmodum qui iaculari discit, destinatum locum captat et manum format ad derigenda quae mittet, eum hanc vim ex disciplina et exercitatione percepit, quocumque vult illa utitur, didicit enim non hoc aut illud ferire, sed quodcumque voluerit:
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 15, letter 94 2:3)
hanc enim ne disciplina quidem philosophiae toto inpetu suo conisa restituet.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 15, letter 94 31:5)
Pars virtutis disciplina constat, pars exercitatione;
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 15, letter 94 47:2)
Et fient et facta sunt ista, et licentia urbium aliquando disciplina metuque, numquam sponte considet.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 15, letter 97 8:2)
Magnanimos nos natura produxit et ut quibusdam animalibus ferum dedit, quibusdam subdolum, quibusdam pavidum, ita nobis gloriosum et excelsum spiritum, quaerentem ubi honestissime, non ubi tutissime vivat, simillimum mundo, quem quantum mortalium passibus licet, sequitur aemulaturque.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 17, letter 104 23:1)
Exempla enim se ipsos inutilis disciplinae circumferunt nulli non vitio, quod insequuntur, obnoxii.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 17, letter 108 35:2)
Quemadmodum autem uniuscuiusque actio dicenti similis est, sic genus dicendi aliquando imitatur publicos mores, si disciplina civitatis laboravit et se in delicias dedit.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 19, letter 114 2:1)
Volo ut servetis disciplinam curiae.
(세네카, APOCOLOCYNTOSIS DIVI CLAUDII 7:3)
intellego e castis disciplinis, tu ex obscenissimis uenis.
(세네카, Controversiae, Annaei Senecae oratorum et rhetorum sententiae divisiones colores controversiarum liber I., Sacerdos casta e castis, pura e puris sit. Quaedam uirgo a piratis capta ueniit;, empta a lenone et prostituta est. uenientes ad se exorabat stipem. militem qui ad se uenerat, cum exorare non posset, conluctantem et uim inferentem occidit. accusata et abso 15:14)
fortior publicae disciplinae seueritas surgat:
(세네카, Controversiae, Annaei Senecae oratorum et rhetorum sententiae divisiones colores controversiarum liber I., Rapta raptoris aut mortem aut indotatas nuptias optet. Vna nocte quidam duas rapuit; altera mortem optat, altera nuptias. 1:5)
ante illum intra libertinos praeceptores pulcherrimae disciplinae continebantur, et minime probabili more turpe erat docere quod honestum erat discere.
(세네카, Controversiae, book 2, chapter pr 5:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION