라틴어 문장 검색

'iurantem me scire nihil mirantur ut unumscilicet egregii mortalem altique silenti.
(호라티우스의 풍자, 2권, 06장43)
currere per totum pavidi conclave magisqueexanimes trepidare, simul domus alta Molossispersonuit canibus.
(호라티우스의 풍자, 2권, 06장65)
Sed quia e scopulosis locis enavigavit oratio et inter cavas spumeis fluctibus cautes fragilis in altum cumba processit, expandenda vela sunt ventis et quaestionum scopulis transvadatis laetantium more nautarum epilogi celeuma cantandum est.
(히에로니무스, 편지들, Ad Heliodorum Monachum 10:1)
"Super sidera caeli ponam sedem meam et ero similis altissimo."
(히에로니무스, 편지들, An Eustochium 4:17)
"dii estis et filii altissimi omnes."
(히에로니무스, 편지들, An Eustochium 4:20)
Rectius fuerat homini subisse coniugium, ambulasse per plana, quam ad altiora tendentem in profundum inferi cadere.
(히에로니무스, 편지들, An Eustochium 6:11)
"Homo natus est in ea et ipse fundavit eam altissimus."
(히에로니무스, 편지들, Ad Furiam De Viduitate Seruanda 15:10)
Timasius praecipitatus repente de altissimo dignitatis gradu evasisse se putat, quod Assae 1 vivit inglorius.
(히에로니무스, 편지들, Ad Heliodorum Epitaphium Nepotiani 16:7)
Vestis ipsa vilis et pulla animi tacentis indicium est, si rugam non habeat, si per terram, ut altior videaris, trahatur, si de industria dissuta sit tunica, ut aliquid intus appareat operiatque, quod foedum est, et aperiat, quod formosum.
(히에로니무스, 편지들, An Matrem et Filiam In Gallia Commorantes 7:5)
Alii sublatis in altum humeris et intra se nescio quid cornicantes stupentibus in terram oculis tumentia verba trutinantur, ut, si praeconem addideris, putes incedere praefecturam.
(히에로니무스, 편지들, Ad Rusticum Monachum 16:6)
"Qui mittit in altum lapidem, recidet in caput eius,"
(히에로니무스, 편지들, Ad Rusticum Monachum 19:23)
Neque vero Marcellam tuam, immo meam et, ut verius loquar, nostram, omniumque sanctorum et proprie Romanae urbis inclitum decus, institutis rhetorum praedicabo, ut exponam illustrem familiam, alti sanguinis decus et stemmata per consules et praefectos praetorio decurrentia.
(히에로니무스, 편지들, Ad Principiam Virginem De Vita Sanctae Marcellae 1:4)
expectes eadem a summo minimoque poeta, et nos ergo manum ferulae subduximus, et nos consilium dedimus Sullae, privatus ut altum dormiret;
(유베날리스, 풍자, 1권, Satura I7)
"rusticus ille tuus sumit trechedipna, Quirine, et ceromatico fert niceteria collo, hic alta Sicyone, ast hic Amydone relicta, hic Andro, ille Samo, hic Trallibus aut Alabandis Esquilias dictumque petunt a vimine collem, viscera magnarum domuum dominique futuri, ingenium velox, audacia perdita, sermo promptus et Isaeo torrentior:"
(유베날리스, 풍자, 1권, Satura III26)
"at tu, cum tibi vestiti facies scorti placet, haeres et dubitas alta Chionen deducere sella, da testem Romae tam sanctum quam fuit hospes numinis Idaei, procedat vel Numa vel qui servavit trepidam flagranti ex aede Minervam:"
(유베날리스, 풍자, 1권, Satura III56)

SEARCH

MENU NAVIGATION