라틴어 문장 검색

longe igitur abest a summo dolore.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 2권 44:17)
qui pecuniae cupiditate, qui voluptatum libidine feruntur, quorumque ita perturbantur animi, ut non multum absint ab insania, quod insipientibus contingit omnibus, is nullane est adhibenda curatio?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 3권 4:5)
aberit igitur a sapiente aegritudo.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 3권 18:7)
abest ergo a sapiente aegritudo.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 3권 21:8)
sed ad eundem fontem revertendum est, aegritudinem omnem procul abesse a sapiente, quod inanis sit, quod frustra suscipiatur, quod non natura exoriatur, sed iudicio, sed opinione, sed quadam invitatione ad dolendum, cum id decreverimus ita fieri oportere.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 3권 82:3)
hanc dicant sane naturalem, dum aegritudinis nomen absit grave taetrum funestum, quod cum sapientia esse atque, ut ita dicam, habitare nullo modo possit.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 3권 83:2)
non enim omne vitium paris habet dissensiones, ut eorum, qui non longe a sapientia absunt, adfectio est illa quidem discrepans sibi ipsa, dum est insipiens, sed non distorta nec prava.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 4권 29:4)
ita enim definit, ut perturbatio sit aversa ratione contra naturam animi commotio, vel brevius, ut perturbatio sit adpetitus vehementior, vehementior autem intellegatur is qui procul absit a naturae constantia.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 4권 47:7)
sin autem est aliquis amor, ut est certe, qui nihil absit aut non multum ab insania, qualis in Leucadia est:
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 4권 72:5)
Ac philosophia quidem tantum abest ut proinde ac de hominum est vita merita laudetur, ut a plerisque neglecta a multis etiam vituperetur.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 5권 6:2)
deinde ex maiore parte plerasque res nominari, etiamsi quae pars abesset, ut vires, ut valetudinem, ut divitias, ut honorem, ut gloriam, quae genere, non numero cernerentur;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 5권 22:9)
etenim, quae res pecuniae cupiditatem adferunt, ut amori, ut ambitioni, ut cotidianis sumptibus copiae suppetant, cum procul ab his omnibus rebus absit, cur pecuniam magnopere desideret vel potius cur curet omnino?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 5권 89:7)
constantem hominem et gravem, qui glorietur a gloria se afuisse!
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 5권 104:3)
sin abesse patria miserum est, plenae miserorum provinciae sunt, ex quibus admodum pauci in patriam revertuntur.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 5권 106:3)
Ubi vero proxime abest ab Apsidibus, ratio prima nascentium sectorum ASP, GCF, & ratio ultima evanescentium BSP & OCF, eadem est rationi Ellipseos totius ad circulum totum.
(아이작 뉴턴, 자연철학의 수학적 원리, 물체들의 움직임에 대하여 1권, SECT. VI. De inventione motuum in Orbibus datis. 22:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION