라틴어 문장 검색

Quantum potui niti, ut obscura res per scripturam dilucide pronuntiaretur, contendi, sed haec non est facilis ratio neque omnibus expedita ad intellegendum praeter eos, qui in his generibus habent exercitationem.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER DECIMUS, 8장21)
'Neutrum' inquies 'illorum' [nitamur]. Nitamur igitur nihil posse percipi;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 루쿨루스 92:6)
classem aptent deest 'praecipit'. et 'aptent' modo parent:
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM QUARTVM COMMENTARIVS, commline 2891)
aptat apte locat et congrue ponit vel figit, ut aptatque superbis postibus.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM UNDECIMVM COMMENTARIVS., commline 81)
Maxime autem et nos opere hoc testimoniis seu rationibus philosophorum niti convenit, in quo adversus eos praecipue agimus, qui fidem nostram philosophicis nituntur oppugnare documentis, praesertim cum nemo nisi per ea quae recipit, arguendus sit aut convincendus;
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber primus 29:9)
Illud in his rebus longe fuge credere, Memmi, in medium summae quod dicunt omnia niti atque ideo mundi naturam stare sine ullis ictibus externis neque quoquam posse resolvi summa atque ima, quod in medium sint omnia nixa, ipsum si quicquam posse in se sistere credis, et quae pondera sunt sub terris omnia sursum nitier in terraque retro requiescere posta, ut per aquas quae nunc rerum simulacra videmus;
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Primus 26:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION