라틴어 문장 검색

et acuto robore pro 'acuti roboris' accipimus.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Georgics of Vergil, 2권, commline 252)
Quomodo personis accomoda roboris arma Dant argumentis, sed falso robore nutant Nomen, natura, uictus fortunaque uultus Pretendens dubios, habitus, affectio, fallax Consilium, studia, casus, oracio, factum;
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER TERTIUS 8:23)
Fecerat autem, priusquam Brittaniam ueniret, monasterium nobile in Hibernia, quod a copia roborum Dearmach lingua Scottorum, hoc est campus roborum, cognominatur.
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER TERTIUS., CAP. IV. 1:8)
dixit Thessalus, inque virum convertit ab arbore ferrum detruncatque caput repetitaque robora caedit, redditus et medio sonus est de robore talis:
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 8권 79:3)
quam dum conplexibus ambit et quatit huc illuc labefactaque robora iactat, lancea Pirithoi costis inmissa Petraei pectora cum duro luctantia robore fixit.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 12권 36:2)
ut cum ebur et robur, ita dicta ac scripta summis auctoribus, in o litteram secundae syllabae transferunt, quia sit roboris et eboris, sulpur autem et guttur u litteram in genitivo servent;
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber I 242:4)
Si armos laeserit, aut sanguinem demiserit,medio fere in utroque crure venae solvantur, et thuris polline cum eo qui profluit sanguine immixto, armi linantur, et ne plus iusto exanimetur, stercus ipsius iumenti fluentibus venis admotumfasciis obligetur.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 6권, 30장 6:2)
Illum acies inter coepta iam caede superbum nescius armorum et primas tunc passus habenas venator raptabat equus, quem discolor ambit tigris et auratis adverberat unguibus armos, colla sedent nodis et castigata iubarum libertas, nemorisque notae sub pectore primo iactantur niveo lunata monilia dente, ipse bis Oebalio saturatam murice pallam lucentesque auro tunicas - hoc neverat unum mater opus - tenui collectus in ilia vinclo, cornipedis laevo clipeum demiserat armo, ense gravis nimio:
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 9권304)
Qualiter assumat contencio robur utrinque, Cum lex rixatur socie contraria legi, Vel contra scriptum discors sentencia pugnat, Vel parit in scripto dubium sentencia duplex, Vel quando nomen describi possit ut ipsum Nominis ambiguum descriptio certa resignet, Vel cum jure loci, persone, temporis ipsa Questio transfertur, alios motura tumultus, Vel si contendat contencio nescia certe Legis et a simili rationis robora firmat;
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER TERTIUS 8:22)

SEARCH

MENU NAVIGATION